Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/252

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 234



impressa est Graece & Latine post concilium Florentinum. Dicitur autem iste Gregorius Romae sepultus fuisse & miraculis coruscasse.


[335.] De Nicolao de Cusa

Nicolaus de Cusa, natione Germanus, decanus S. Florini, deinde episcopus Brixinensis, denique cardinalis S. Petri ad vincula, a Nicolao V pontifice creatus, vir fuit aeque pius ac doctus. Obiit anno Domini 1464 aetatis 63.

Scripsit de visione Dei.
De docta ignorantia.
De reparatione kalendarii.
De cribratione Alcorani.
De veneratione sapientiae.
De ludo globi mystice.
Aduersus Bohemos.
Coniecturam de nouissimis diebus.
De dato Patris luminum.
De quaerendo Deo.
Directorium speculantis.
De filiatione Dei.
Dialogum de Genesi.
De concordantia catholica.
Sermones per annum & epistolas ad diuersos.
Scripsit De mathematica perfectione.
De Berillo.
De apice theorica.
De quadratura circuli & De fortuna.
Atque haec in primo tomo.

In secundo tomo habentur:
Dialogus de Deo abscondito.
De annunciatione Dominica.
Excitationum, libri decem.
Epistolae septem.
Correctio tabularum Alfonsi.
De perfectione mathematica.
De arithmeticae complementis.
De transmutationibus geometricis.
Complementum theologicum.