Ab anno Domini 1400 ad 1500
p. 235
Obseruatio:
Nicolaus de Cusa Concordantiam catholicam scripsit iuuenis, inchoante videlicet concilio Basileensi, & quia magna tunc erat fama concilii Basileensis, coepit & ipse cum multis aliis exaltare postestatem concilii & deprimere auctoritatem apostolicae sedis, sed postea ubi vidit pertinaciam eorum, qui concilio adhaerebant, ut etiam auderent schisma facere & aduersus legitimum pontificem, idolum erigere, coepit & grauissimis epistolis eos detestari & pro extinctione schismatis plurimum laborare.
In qua re imitatus est Iulianum S. Angeli cardinalem praestantissimum & Aeneam Syluium, postea Pium II pontificem, qui initio concilium Basileense contra Eugenium pontificem defenderunt, postea vero pro Eugenio pontifice contra concilium depugnarunt.
Vide Retractationem Pii II in iis, quae spectant ad Iulianum cardinalem, & epistolam Nicolai de Cusa ad Rodericum in iis quae ad ipsius Nicolai sententiam & iudicium pertinent.
[336.]
De Dionysio Carthusiano – 1450
Dionysius Carthusianus, natione Belga, vir fuit sanctissimus & doctissimus, vixit in ordine Carthusiano annos 48.
Obiit anno aetatis suae 69 qui erat annus salutis 1471.
Scripsit in omnes libros scripturae diuinae.
Scripsit In quatuor libros Magistri Sententiarum.
Scripsit plurima, quorum catalogum, una cum vita ipsius, inuenies post finem Commentarii in librum quartum Sententiarum.
In libello De quatuor nouissimis caute legendus est circa statum animarum in purgatorio degentium.
[337.]
De Thoma de Kempis – 1460
Thomas de Kempis, natione Belga, professione canonicus regularis, vir magnae pietatis, obiit anno Domini 1471, aetatis 91, ut in Vita eius, quae praefixa est operibus ipsius, legitur.
Scripsit multorum opinione, quatuor libros De imitatione Christi, de quo opere locuti sumus, cum de Ioannis Gersonis operibus ageremus.
Scripsit Sermones ad nouitios.
Sermones ad fratres.
Dialogos nouitiorum.
De vita solitaria.
De tribus tabernaculis.
De vera compunctione.