f. 345r
condere quae obligent ad peccatum: Confessio art. 28, Apologia ibidem. In Locis communibus cap. de Civili magistratu docet mandata saecularium principum obligare sub poena peccati mortalis. Quare ergo id negat Ecclesiae praeceptis hoc loco?
51° Non habent episcopi iudicium de vero sensu Scripturae ita ut eorum sententiae standum sit aut acquiescendum: Confessio ibidem et in fine Apologiae maximos asinos vocat scholasticos.
52° Tres personae divinae sunt tres singulares intelligentes, loco de tribus personis.
53° Natura divina Filii fuit Patri oboediens, loco de Filio. Ergo natura divina genita erit alia a natura Patris.
54° Christus in horto luctatus est cum tentatione de abiectione, ideo est angelus missus ad eum confortandum: ibidem.
55° Tempore passionis non fuit ita Christus beatus sicut ante: ibidem.
56° Lex Dei non solum actiones, sed etiam inclinationes malas damnat, atque ideo tam actio mala quam inclinatio est peccatum, loco de peccato. Philippus ineptissime in praecedentibus peccatum dicit esse quoddam reum ac damnatum a Deo, quasi vero adulterium sit reum capitis, et non potius adulter sit reus.
57° Multiplex ignorantia et contumacia appetitionis poena peccati est in primis parentibus, in nobis autem peccatum ipsum, loco de peccato originis. Hic multum mentitur et garrit contra monachos, quorum sententiam non potuit intelligere, et tamen refellere voluit.
58° Illa sententia: nihil est peccatum nisi sit voluntarium, solum locum habet in forensi iudicio non autem in doctrina evangelii: ibidem.
59° In baptismo non tollitur peccatum quoad reatum id est imputationem, sed maner, tamen ipsum malum pugnans cum lege Dei est dignus morte aeterna, nisi dimi eretur: ibidem.
60° Praeceptum: non concupisces, non tantum damnat vitiosos affectus ad quos accedit consensus, sed etiam ipsam inclinationem, quae est quaedam contumacia repugnans legi Dei, etsi non accedat consensus, loco de lege divina in explicatione noni et decimi praecepti. Insigne mendacium in hoc loco dicit Philippus asserens a monachis et catholicis doctoribus doceri lege divina non prohiberi nec praecipi interna opera, non secus ac si lex Dei esset politica tantum etc. At cur nullam auctoritatem citat nisi quia est mendax?
61° Non est consilium de non vindicandis iniuriis nec de facultatibus relinquendis nec de virginitate servanda, loco de discimine consilii et praecepti.
62° Evangelii promissiones non habent annexam conditionem legis, id est evangelium cum dicit: habebis hoc vel illud, si legem adimpleveris, loco de evangelio.
63° Iustificare apud Paulum nihil est aliud nisi iustum pronunciare, loco de iustificatione. In loco de gratia et iustificatione fatetur Philippus sententiam nostram statim post apostolos incepisse et tamen audet nunc nova deliria inferre auribus nostris.
64° Fides qua iustificamur non est tantum historiae notitia, sed fiducia misericordiae promissae