Page:APUG 2743.pdf/27

From GATE
This page has been proofread


sciunt, qui hoc ipsum petierunt loco paramentorum, quae illis emere constitueram. Reliqua omnia bona, quae quocumque modo ad me pertinent, seu pertibebunt, sive immobilia, sive mobilia, sive semoventia, sive iura, sive credita, sive sacra ad Capellam, sive profana ad vestiarium, vel cellas varias pertinentia, sive pecunias numeratas, sive quaecumque alia integra, ad haeredem, id est Domum professam Romanam Societ. Iesu, ut dictum est, pertineant volo. Et in illis omnibus et singulis ipsam haeredem instituo, et nomino. Pro auxilio animae meae nihil relinquo, vel praescribo, quia parum admodum erit quod ad haeredem meum perveniet, ut existimo, cum ego cumulandis pecuniis, vel rebus pretiosis acquirendis nunque operam dederim; tum quia confido, imo certo scio non defuturam huic officio piam charitatem matris meae, Religionis videlicet Soc. Iesu, ut pro aliis filiis suis nunquam deest. Et quemadmodum ego non defui toto vitae meae tempore pro defunctis Societ. sacrificia et orationes Deo offerre. Exequutorem huius meae voluntatis nomino honoris causa Ill.mum et R.mum D.num meum Card.lem Aldobrandinum: labor enim, ut existimo, nullus erit in exequut.ne testamenti huius. Relinquo autem eidem Ill.mo D.no meo id, quo pretiosius nihil habeo, id est crucem ligneam reliquiis pretiosissimis refertant quarum catalogus in scriniolo cooperto rubro holoserico invenietur.

Hoc testamentum valere volo prioribus abrogatis, quae in omnibus, et per omnia revoco, casso, et annullo, etiam si hoc forte non fuerit cum debitis solemnitatibus factum. Id N. aperte concedit Bulla Sum. Pont. Clem. VIII in qua mihi data est facultas testandi etiam per simplicem epistolam, vel cedulam manu meo subscriptam.

Ego Robertus Cardinal. Bellarminus ut supra instituo, dispono, lego, et testor, non solum praefato, sed omni meliori modo, die 23 Ianuarii 1611
---page break---