Page:APUG 2743.pdf/26

From GATE
This page has been proofread


attinet ad locum sepulturae, libenter copus meum iacere voluissem ad pedes Beati Aloysii Gonzagae mei quondam spiritualis filii, sed tamen Superiores Societatis ubi voluerint corpus meum ponant. De rebus temporalibus mihi a Sede Ap.lica concessis, vel undecumque acquisitis, ita dispono. Haeredem universalem nomino et instituo Domum professam Romanam Societ. Iesu, in qua Religione nomen dedi; volo autem ut primum solvantur debita, si quae fuerint, et iura iis quibus debentur; deinde familiae ad 40 dies more solito quae ad victum pertinent, id est quod illis taxatum est in pecunia pro pane, vino, et companatico, neque aliud eis relinquere possum, cum ad solas pias causas testamentum faciendi facultatem petierim; et eadem causa singulis stipendium, sive provisionem aliquam dederim praeter victum. Fratri meo secundum carnem, vel eius haeredibus, restituatur imago, sive quadrum Clementis 8 Pont. Max. Nepoti meo Angelo detur imago, seu quadrum Roberti Cardinalis de Nobilibus, et unum e duobus quadris Sancti Caroli Borromei, et una ex parvis crucibus quas ad pectus gero, cum reliquiis inclusis. Collegio Romano restituantur Annal. Cardinalis Baronii tom. 6 quos mihi accomodavit, et eidem dentur alii sex mei, nam cum hac conditione accepi a Collegio, 6 primos tom. qui nomine meo dati fuerunt Collegio eidem ab eodem auctore, ut post obitum relinquerem integrum opus. Eidem Collegio relinquo unam e tribus planetis pretiosis cum stola, et manipulo, quam voluerit, et omnia scripta mea, et totam bibliothecam, nisi R.mo Patri Generali videatur bibliothecam alicui alteri loco Societatis magis egenti applicare. Sanctae Mariae in via, qui titulus meus est, relinquo unam e tribus planetis pretiosis, quam haeres meus dare voluerit. Aliud titulo meo non relinquo, quoniam satis multum expendi in fabrica Ecclesia, ut fratres illi
---page break---