Page:APUG 2743.pdf/11

From GATE
This page has not been proofread


method quam Rabini soleant, et brevi tempore didicit linguam hebraicam quantu Theologo satis esse videtur, et instituit Academiam in qua cum aliquot aliis sociis exerceret studium linguae hebraicae, et graecae. Et ut ostenderet grammaticam suam esse caeteris faciliorem, promisit uni ex discipulis suis in schola Theologica, qui linguae hebraicae omnino imperitus erat, se effecturum, ut spatio dierum octo, si sibi operam dare vellet, disceret ex lingua hebraica quantum satis esset, ut cum auxilio dictionarii per se libros haebraicos intelligere posset. Quod ipsum omnino praestitit, ut ostenderet non esse falcum existimandum quod sanctus Hieronymus de Blessilla scripsit; eam didicisse linguam haebraicam paucis non mensibus sed diebus. Anno 1572 N. in octava Apostolorum emisit professionem quatuor votorum quando defecerunt a Rege Philippo multae Civitates, et cum Princeps Orangius veniret cum magno exercitu contra Lovanium; omnes fere religiosi recesserunt, quia Civitas non facile defendi poterat, et haeretici Calvinistae, quorum plenus erat exercitus Principis, in Religiosos praecipue seviebat. Quia vero hostis multo citius adfuerat quam sperabatur, Rector Collegii iussit omnes mutare vestes, et deponere comas, ne corona clericalis appareret; et divisit eis modicum pecunaie quod erat in Collegio, et dimisit binos et binos ut salvarentur ab imminenti periculo quomodo possent. Tunc N. cum uno socio abiit pedes versus Artesiam multis diebus magno labore, et periculo, donec venit Duacum, ubi fugiens bellum, invenit pestem in Urbe illa graviter grossantem. Sed ex omnibus periculis liberavit eos Deus. Accidit aliquando ut nocte imminente N. ita fatigatus esset ut nullo modo progredi posset. Itaque necesse erat ut in via valde periculosa consisteret, sed ecce cursus velociter currens plenus hominibus, qui et ipsi fugiebant a facie hostium, propinquavit, et cum cognovisset auriga non
---page break---