Page:APUG 2743.pdf/12

From GATE
This page has been proofread


posse N. ulterius progredi; stetit, et libentissime accepit eum in curru, socio validiore pedibus praecurrente, donec veniret ad suburbiae Civitatis uriga ille vir bonus erat, et bene catholicus, et dicebat se solitum quotidie audire unam missam, sed nunc in odium haereticorum audire se velle quotidie duas, et iuvare quantum posset Sacerdotes, quos illi persequuntur, et ea de causa dicebat selibenter in curru recepisse N. quia audiuverat a socio eius, illum esse Sacerdotem, quamvis habitum laicalem gestaret. Ad finem Autumni Dux Albae magno coacto exercitu, fugavit Principem Orangium, et recuperavit Urbes amissa in Hannonia, et Brabantia, et tunc N. rediit Lovanium ad pristinum officium concionandi, et docendi. Quanta esset frequentia auditorum, potest inde colligi, quod cum finiretur concio, et per diversas portas auditores exirent, ita implebantur duae, vel tres plateae, ut Cives mirarentur, unde tot homines prodirent, dicebantur enim esse aliquout millia. Cum N. iret ad habendam Concionem die quadam (aberat enim Collegium ab Ecclesia Sancti Michaelis, ubi fiebat Concio, satis procul) adiunctus est ei vir quidam gravis, qui non agnoscens N. esse Concionatorem, quia erat parvae staturae, et in suggestu videbatur procerus ob scabellum suppedaneum, unde exierat vox per oppidum venisse ex Italia procerum iuvenem, ut conciones latinas haberet. Ille (inquam) coepit multa rogare, ab N. an nosset Concionatorem unde esset, ubi studuisset, et simul laudare supra veritatem; et cum N. ita responderet, ut tamen se non manifestaret, dixit ille, Tu nimis lente progrederis, ego cupio, bona tua venia, celeriter accurrere, ut locum inveniam. Respondit N. fac ut libet, nam mihi locus deesse non potest. De fructu Concionum, hoc solum possum dicere, in Concione quadam habita de morte in die animarum, magnum motum ad poenitentiam extitisse, ut etiam in Concione quaedam habita in dominica infra octavam corporis Domini, multos
---page break---