Page:APUG 1123.pdf/72

From GATE
This page has not been proofread

in ore flamma. Cordis et sane assolet
lucere vultu flamma, virtutis color
hic primus ardet, integrae testis sedet
indexque vitae. Caeterum contra monent
non pauca: diri criminis testes probi,
hostes potentes, numerus actorum frequens,
rigidus eremi cultor Alpinus, vaga
ubique fama, quodque me gravius movet,
suspecta passim saeculi nostri fides.
Augusta Romae tecta ne levis quidem
suspicio tangat! FERR. 77[1] -Scelera Loyolae patent
magis magisque, praetor. Urbs iam iam fero
arsit tumultu: caedis atrocis fuit
discrimen ingens, plurimus mortis pavor.
Mihi chara proles, unicum fulcrum domus,
dum ludit insons, lugubrem plagam tulit,
adhuc rubentem manat in rivum cruor.
Author malorum Ignatius. PRAE.-Coram adfuit?
FERR. -Eius patrarunt asseclae. Haud multum nocet
telum furentis, prava consilia nocent.
PRAE. -An svasit ille? FERR.-Svasit et iuvenum manum
ferocientem compulit in atrox nefas.
Mudarra testis. MUD. -Testor, ita numen iuvet.
Me, me petebat clanculum infidus latro,
ne nota pandam scelera, quae pandi timent.
Nusquam quiesco tutus. Ultricem cito
iniunge poenam. Crede, dilatum diu
impunitatem despicit inultum scelus.
PRAE. -Adesto, lictor!, CAM.*[2]-Praetor, en trepidi rogant

auxilia cives; concitus totam fragor

  1. 77.Exit Ferrantus anhelus cum Mudarra et filio Scipione saucio
  2. *Festinus intrat Camillus piis Civibus