Page:APUG 1053.djvu/86

From GATE
This page has not been proofread


transeat per foramen acus, quam ut dives avaritiae labe conspersus
intret in Regnum caelorum. Credisne Christiane haec aeternae
veritatis oracula? Si credis, cur tantopere iis rebus congerendis
insistis? Cur in hisce, quae nec tecum aufferre potes,
nec iis frui sine aeternae damnationis periculo accumulandis,
stulto labore consumeris? Si non credis, iam iudice
Christo, sententiam aeternae mortis de te decretum certo scias.
O humanarum mentium caliginem! dum haec expendentes
non intimis medullis contremiscant. Sed haec impiis
satis dicta sint.
Porro, uti non omnes divites, et opulenti huic formidandae
Christi sententiaesubiiciantur, ita quoque excipiendi sunt
complures, qui opulentia divitiarum affluunt, uti sunt
nonnulli potentes in dignitatis culmine constituti, sunt
plebei mediocris fortunae cuiuscunque conditionis, qui abundant
opibus plus minusve: hi omnes ad ultimum finem,
quod est summum bonum, consequendum, cum opes suas in
causas pias expendere satagunt; tantum abest, ut illi infelicium
numero accenseantur, ut potius inde magnum
meritorum cumulum consecuti magno Divinae pratiae faenore
locupletentur. Quid enim Divino Numini gratius acceptiusque
esse potest, quam divitias Divini muneris largitate
hominibus concessas, ad Dei gloriam, et Beatae Virginis
Sanctorumque honorem quam liberalissime expendere?
Quantus meritorum cumulus illos expectat, qui in Ecclesias,
Nosodochia, Monasteria, Seminaria, et simili piorum
operum monumenta fundanda, in tam gloriosum
finem profusa liberalitate insumunt, dum ex hisce magna
bonorum, piorumque operum messis resultat in pauperum
subsidium, in infirmorum curam exhibita; in Religiosorum
Zenodochiis ad omnem Virtutum, Sanctitatisque normam,
iuxta Regulas uniuscuiusque ordinis institutam,
summo Sanctae Matris Ecclesia emolumento erudiantur,
qui noctu, diuque agunt hoc unum agunt, ut Divini nominis