Page:APUG 0385-B.pdf/98

From GATE
This page has not been proofread


v. 35 panem et lentes. Rabini fabulantur Iacobum
coxisse lentes, quia eo die mortuus erat Abraham.
ipsi enim in funere vescuntur lentibus.[1] At quando A
braham obiit, Jacob, et Esau non excedebant
annum 15um qua aetate non videtur Esau po
tuisse esse tantus venator. deinde si propter
funus coctae fuissent lentes, certe tota domus
iis abundasset.
Ibidem. peccasse Esau in illa emptione constat
ex epistula ad Hebr. caput 12.[2] sed utrum pec
cavit Jacob. nam emit sponsalia. siquidem pri
mogenitus erat rex, et sacerdos, ut Hieronymus
docet in quaestionibus in genesim in capite 49.[3]
deinde adegit fratrem ad peccandum. Respondeo
non peccavit. nam redemit vexationem. si
quidem sciebat ex revelatione facta matri
suae, se a Deo primogenitum constitutum:
et similiter providebat fratrem non cessurum fa
cile iuri primogeniturae.

Cap. 26.


v. 6 Praecepta mea, cerimonias meas, et leges
meas. id est moralia, cerimonialia, et iudicialia
vel
---page break---

  1. Flent usque hodie Judaei, et nudatis pedibus in cinere volutati sacco incubant. Ac ne quid desit superstitioni, ex ritu vanissimo Pharisaeorum, primum cibum lentis accipiunt; videlicet ostendentes quali edulio primogenita perdiderint, Eusebii Hieronymi Epistulae, Patrologia Latina, XXXIX , 470.
  2. Heb 12,16.
  3. [Gen 49,3.] : tu es primogenitus meus, maior in liberis, & sedebas iuxta ordinem nativitatis tuae & hereditatem, quae primogenitis iure debebatur, sacerdotium scilicet & regnum accipere, hoc quippe in portando onere & prevalido robore demonstratur, Catena in Genesim, 416r.