Page:APUG 0385-B.pdf/79

From GATE
This page has not been proofread

eius. vult enim Hagar dimissam cum famulis,
et iumentis, et cibariis, et omnia data
in curam Hagar.[1] sicut Isaiae 9 dicitur
factum est imperium super humerum eius.[2]
vir sagitarius. in hebraico רוֹבֶה v. 20

id est multiplicans, seu frequentans arcum.
Paran / oppidum est ultra Arabiam non procul a montibus sina, et seir, ut Hieronymus docet in locis hebraicis[3] et propterea mons
ut colligitur ex Deuteron. 33[4] et Abachuch 3[5]

Cap. 22.

cum adoraverimus, revertemur ad vos.

v. 5

quaeritur an sit mentitus Abraham. Ambrosius
liber 1 de Abraham caput 8 dicit, mentitus
Abraham, sed simul prophetasse, ut quondam
fecit Caiphas.[6] Augustinus liber. 2 retractationum c. 22
dicit non mentitus, quia scieb credebat eum
mox resurrecturum ut dicitur hebr. 11.[7]
vocavit nomen loci, dominus videbit, fortasse hinc v. 14

est nomen Moria id est visio.


---page break---
  1. Catena in Genesim, 245v.
  2. Isa 9,6.
  3. Catena in Genesim, 247v.
  4. Deut 33,3.
  5. Hab 3,3.
  6. Catena in Genesim, 250v.
  7. D. Aurelii Augustini Hipponensis Episciopi Retractationum libri duo (Lyon, 1536).