Page:APUG 0385-B.pdf/63

From GATE
This page has not been proofread


gulis vocibus sunt dubio. an po de ipso Mel
chisedec quis fuerit. Hieronymus in quaestionibus
hebraicis, et in epistula ad Evragium refert
4or opiniones, unam quorundam, qui volunt Melchi
sedec esse spiritum sanctum et haec inveni et haec
invenitur nunc in quaestionibus veteris et novi
testamenti falso tributis Augustino. 2a Origenis,
et Didymi, qui volunt esse angelum incarnatum
3a Irenei, Eusebii et aliorum, quod fuerit homo
quidam chananeus rex Hierusalem. 4a he
braeorum, qui volunt esse Sem filium Noe.
vixit enim Sem annis 500 post diluvium,
et sic pervenit usque ad tempora Isaac Jacob ne
potis Abrahae. ex his ultimam Hieronymus
probare videtur maxime.[1] nec obstat quod Hebr. 7
dicitur Melchisedech sine patre, sine matre, si
ne genealogia:[2] nam apostolus vult dicere, ipsum
Melchisedech sub hoc nomine introduci
in scriptura sine patre, sine genealogia
imo pulcherrime quadrat cum apostoli proposito.
nam sicut Christus ut homo habuit matrem, et
genealogiam humanam, non autem ut filius Dei;
ita Melchisedech habuit illa, ut Sem, non
ut Melchisedech, summusque sacerdos.
---page break---

  1. Eusebii Hieronymi Epistulae, Patrologia Latina, XXII Epist. 73, 676-677.
  2. Heb 7,3.