Page:APUG 0385-B.pdf/58

From GATE
This page has not been proofread


si autem iste Amraphel est monarcha assyriorum,
sine dubio non per se profectus est ad bellum,
sed per aliquem ex suis ducibus, quod patet ex
duobus. p° quia si per se ivisset, ipse fuisset
caput aliorum, at caput huius belli erat cho
derlaomer, ut infra patet. 2° quia non est ullo
modo verisimile ipsi monarchae totius Asiae
ausos resistere, imo etiam in acie dimicare cum
eo quinque regulos quoque oppidorum dominos
porro qui fuerint alii reg rex ponti, et rex gentium
non est certum. aliqui putant, tam Elasar,
quod Hieronymus vertit Ponti, quam Goiim, quod ver
tit gentium, esse nomina provinciarum, vel
urbium terrae palestinae vicinarum: aliqui
per pontum intelligunt veram ponti provinciam,
et per reg regem gentium intelligunt regem, in cuius pro
vincia variae nationes degebant.
v. 3 ad vallem silvestrem. Hieronymus qui sic vertit,
legit שִׁדִּים a שָׁדַד quod est destruere,
quasi diceret in vallem desertam, desolatam, des
tructam. non quod talis esset cum hoc bellum
factum est, sed quod talis esset tempore cum a Mose
haec scripta sunt. graeci verterunt, in vallem
salis, similiter ad locum destructam respicientes.
---page break---