Page:APUG 0385-B.pdf/56

From GATE
This page has not been proofread


Cur autem dicta sit Hebron postea.
Hieronymus in locis hebraicis dicit causam esse, quia sic
vocabatur filius Caleb, cui ea civitas
a josue data fuit, ut dicitur 1 paralipomenon 2.[1]
ex quo intelligimus in hoc loco genesis 13.
nam a Mose positum esse, nomen Hebron,
sed additum postea ab Esdra, qui li
bros sacros recognovit et in unum corpus
historiae redegit.

Cap 14

v.1 et fuit in tempore illo. Hieronymi lecti versio non simplex est versio prima
est ad literam. nam d. Hieronymi, qui vertit,
et factum est in tempore illo, ut rex Am
raphel, etc. haec non potest consistere ad li
teram, nam in hebraeo est בִימֵי ubi
dies est in regimine genitivi, ergo oportet
dicere, et fuit in diebus regis Amraphel.
Hieronymus tamen sensum recte vertit.
2a est Caietanus qui vertit, et fuit
in diebus regis Amraphel, regis Arioch etc., [2]
sed contra, nam quod sequitur, fecerunt bellum
non habet nominativum a quo regatur. 3a
versio est 70 et chaldaei, quae Pagnini,


---page break---

  1. 1Chron 2,49. Catena in Genesim, 183v-184r.
  2. Catena in Genesim, 184v.