Page:APUG 0385-B.pdf/50

From GATE
This page has not been proofread


cap. 1 haberi, Alexandrum magnum ex terra
Cethim venisse contra Darium, unde colligunt chi
tim significare Macedoniam. sed non ita est,
nam in graeco 1. Maccab. 1 est ΧΕΤΙΙΜ[1],
hic autem, et numeri 24 est ΚΙΤΙΙΜ.[2] propterea
Alexander non vastavit hebraeos.

v.5 Evila. josephus[3] et Hieronymus[4] dicunt esse Getuliam.
At Genesis 2 dicitur ganges circuitur omnem ter
ram Evila. ergo Evila non Getulia, sed india est.[5]
סְבָא et שְׁבָא Hieronymus in quaestionibus hebraicis,
dicit סְבָא esse sabam, שְׁבָא esse ara
biam, quia ps. 71[6] legimus, reges arabum, et sa
ba cum in hebraeo sit מַלְכֵי שְׁבָא וּסְבָא[7]
Melius alii dicunt, esse duas sabas, unam in
Arabia, quae scribitur per ס,alteram in aethiopia,
quae scribitur per שׁ. constat enim re vera esse
has duas sabas.[8] unde in ps 71 melius fuisset
vertum reges utriusque sabae.
v. 7

venator coram domino / conveniunt omnes, hic venari
esse subjicere homines violenter.[9] coram domino. aliqui
exponunt in contemptum domini, unde Augustinus legit contra

  1. 1Macc 1,1
  2. Num 24,24 according to the Septuagint.
  3. Flavii Josephi opera, 11-12.
  4. Catena in Genesim, 160v.
  5. Gen 2,13; Flavii Josephi opera, 4.
  6. Psalm 71,10.
  7. Catena in Genesim, 160v.
  8. Auctor catenae, Catena in Genesim, 160v.
  9. Auctor catenae,Catena in Genesim, 160v-161r.