Page:APUG 0385-B.pdf/49

From GATE
This page has not been proofread


cap. 20.[1] et sic puto accipi hoc loco gen. 10.
certum est tertio esse Tharsis regionem locum mari
mediterraneo adiacentem, sive is sit Tarsus Ciliciae,
sive Carthago. id patet ex jonae p°
nam jonas ex joppe navigabat in Tharsis.
non poterat autem ex joppe navigari in indiam,
nisi veniret ad mare gaditanum. credibilius
est autem Tharsis esse carthaginem, quam tarsum
Ciliciae, nam quia 70 et Hieronymus semper
vertunt Carthaginem. quod autem tharsis
significet ipsum mare, non puto probari posse
ex scriptura.
Chittim, josephus vult esse Cyprum.[2] alii
dicunt cretam. Ego puto significare italiam,
ut hebrei passim docent[3], et Hieronymus in 2°
capite Hieremii [4] et probatur ex cap. 24 numeri[5]
venient in trieteribus de Italia, (chittim), supera
bunt assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extre
mum ipsi quoque peribunt. haec prophetia intel
ligitur de romanis a vulgatae interprete, a pa
raphraste chaldeo, et ab omnibus fere exposi
toribus. multi enim sunt, qui prorsus vestaverint
hebraeos nisi romani. sed objiciunt Caietanus[6]
et Oleastes[7] in eum locum, in p° Maccabeorum


---page break---

  1. 2Chron 20, 36-37.
  2. Flavii Josephi opera, 11.
  3. taken from Auctor Catenae, Catena in Genesim,160r.
  4. Jer 2,10: Ite, inquit, ad insolas Cethim, quas vel Italiae vel Occidentalium partium debemus accipere, S. Eusebii Hieronymi Commentariorum in Jeremiam prophetam libri sex , col. 690 (PL 24).
  5. Num 24,24.
  6. Catena in Genesim, 160r.
  7. Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 67.