Page:APUG 0385-B.pdf/47

From GATE
This page has been proofread


enim hebrei verenda appellant passim nu
dationem, vel nuditatem, quia partes illae semper
tectae esse solent.

v. 23

maledictus chanaan. Cur maledicitur filius
pro patre. Chrisostomos in hunc locum dicit, quia
Deus benedixerat sem cham et japhet, non
putavit decorem, ut ipse cum malediceret cui Deus benedixerat. ideo in filio eum punivit.[1]
Augustinus quaestio 17 in genesim dicit ideo maledici Chanaan
quia futurum erat, ut terra chanaan daretur in
possessionem filiis israel.[2] Caietanus vult cha
naan ostendisse patri suo cham verenda patris.[3]

Cap. 10

quaeritur p° cur non nominentur filii Noe nati
post diluvium. R. Salomon dicit, Noe fuisse
castratum a Cham. nugae. Vera ratio est, qa Augustini liber 16 de civitate Dei caput 3 ubi dicit quod
solum nominantur singulares viri, qui dederunt
nomina regionibus: et quia tales non fuerunt nisi
isti etc.[4] 2° quaeritur cur incipiat a japhet
aliqui dicunt, quia erat maximus natu; aliqui quia
minimus natu. uterque est falsum, ut infra dicetur.
causa ergo est, quia japhet occupavit plurima
---page break---

  1. Catena in Genesim, p. 157v.
  2. Catena in Genesim, p. 158r.
  3. Catena in Genesim, p. 156r.
  4. Catena in Genesim, p. 163r.