Page:APUG 0385-B.pdf/38

From GATE
This page has not been proofread


v. 23 et remansit solus Noe. hinc apparet non
remansisse virum Mathusalem, ut ex graecis codi
cibus colligitur. neque Og, ut fabulantur he
braei. quaesitur autem quod non perierit Henoch.
Caietanus dicit Henoch fuisse in
paradiso terrestri.[1] paradisum autem fuisse in
monte altissimo quo aquae non pervenerunt.
et propter hoc dicit solum eos montes coopertos
fuisse, qui sunt sub prima regione aeris hoc aere, ubi sunt nubes: alios
autem non fuisse coopertos: scripturam autem cu
ideo dixisse coopertos omnes montes, qui sunt sub
omni caelo, nimirum aereo, ut excluderet eos,
qui vertice suo sunt supra totum caelum ae
reum, ubi gignuntur nubes. Erronea videtur
haec opinio et imprimis expresse est contra
Augustinum quaestio 10. in genesim, ubi dicit, etiam supra
montem olympum ascendisse aquarum diluvium, quamvis
in vertice eius montis nunquam sint nubes, aut
venti, aut pluviae naturaliter.[2] deinde scri
ptura dicens coopertos omnes montes altissimos sub
omni cælo, non poterat clarius dicere, nihil re
mansisse immune ab aquis. nam sub omni caelo,
significat, in qualibet mundi parte. denique
cap. sequenti dicit mense decimo diminutis


---page break---

  1. Not Cajetanus, but Auctor catenae, Catena in Genesim, 121r.
  2. Si terra Olympi montis (ut tradit historia) potiut invadere spatium tranquilli illius aeris, ubi dicitur nec nubes videri, nec ventos sentiri, quae tamen terra gravius & inferius est elementum, cur non et aqua crescendo, quae levior ac superior est, idque ad tempus saltem exiguum?, Catena in Genesim, 139v.