Page:APUG 0385-B.pdf/120

From GATE
This page has not been proofread


legi, Gad congregationem congregabit ipse, et ipse con
gregabit calcem. etc. exponit de jephte, qui fuit
de tribu Gad, et congregavit exercitum latronum:
et postea etiam congregavit filios Ephraim.[1]70
verterunt, Gad tentatio tentabit eum, et ipse tentabit
eum iuxta pedes.[2] hebrei vertunt, Gad exercitus
pugnabit contra eum, et ipse oppugnabit eum postea.
videtur idem dicere, et et respicere ad illam pugnam quam descri
bitur josue 22. nam tribus Gad accepit possessio
nem ultra jordanem, et iubente josue transi relictis
uxoribus, et filiis in sua possessione, perrexit ipsa
multitudo Gad armata cum caeteris filiis israel
ad bellum contra palestinos; deinde rediens ad suos
invenit eos oppugnari a gentibus vicinis, et statim
commisso proelio vicit eas gentes. hanc ergo ultimam
significari volunt 70 et hebraei. Ve chaldeus
paraphrastes refert omnia ad illud tempus, quo
Gadditae praecedebant accincti fratres suos in terram
promissionis.[3] Hieronymus videtur utrumque tempus comprehen
disse, et sic eius est plenissima versio, Gad accinctus
proeliabitur ante eum, sive ducet ipse exercitum, nimirum


---page break---

  1. Catena in genesim, 425v.
  2. Biblia regia, I, 177.
  3. Castra armatorum de domo Ga transibunt Iordanem ad praelium coram fratribus suis, & cum multa substantia revertentur in terram suam, Biblia regia, ibid.