Template:TurnPage

From GATE
Revision as of 09:21, 5 May 2020 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (Created page with "<includeonly><div style="margin-top:10px"><span style="float:left; font-size:xx-large">{{#ifexist: {{#titleparts: {{FULLPAGENAME}}|1|1}}/{{#expr:{{#titleparts: {{PAGENAME}}|2|...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
<span class="pagenum ws-pagenum" id="1r" data-page-number="1r" title="Page:APUG_2743.pdf/1">
VITA ROBERTI CARD. BELLARMINI
ab ipso conscripta Anno MDCXIII

N. natus est Anno Domini 1542 die quarta Octobris. Parentes habuit pios, sed matrem praecipue, quae dicebatur Cinthia, Soror Marcelli Secundi Pontificis. Haec amavit Societatem per Patrem Paschasium Broet, unum ex primis decem qui forte occasione balneorum, et aegritudinis suae venerat in transitu Politianum. Hunc Patrem illa mirifice colebat, et laudabat, inde novit semper Societatem, et cupivisset omnes filios suos, qui erant qui quinque, ingredi Societatem. Addicta erat elaemosynis, orationi, contemplationi, et ieiuniis, et corporis castigationi; inde contracto morbo hydropisis obiit sancte anno Domini 1575 anno aetatis suae 49 vel circa eum annum. Haec educavit filios ad pietatem et primos tres, quorum tertius erat N. iubebat simul incedere, et cum alii pueris non commisceri, et singulis diebus ad sacram aedem propinquam domui paternae accedere, sacrae confessioni, et missae audiendae, et orationi et aliis devotionibus. N.adhuc puerulus annorum (ut opinor) quinque, vel sex concionari volebat, et in inversum scabellum, indutus linea veste, impositus, concionabatur de Passione. Ingenium habuit non subtile, et elevatum, sed accomodatum ad omnia, ut equaliter se haberet ad omnes disciplinas capiendas. In pueritia coepit amare Poeticam, et magnam noctis partem aliquando consumebat in legendo Virgilio, quem ita sibi familiarem habuit, ut cum Carmina Exametra scriberet, nullum in illis verbum poneret non Virgilianum. Primum Carman scripsit de Virginitate, et capitales litterae reddebant Virginatas. Scripsit Eglogam annorum XVI. de obitu Cardinalis de Nobilibus, quae publice recitata est. Scripsit
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="1v" data-page-number="1v" title="Page:APUG_2743.pdf/2">eodem tempore multa charisma Latine et Italice, et precipue libros quos absolvit de impedimentis quae sibi afferebantur ne ingrederetur Societatem, quos libros Virgiliano stylo compositos non solum non absolvit, se etiam concremavit, erubuit enim de rebus suis scribere. Scripsit multa Carmina Romae, Florentiae, in Monte Vicio, Parisiis, et denique Ferrariae cum praecesset recitandae Tragediae coram Regina Hispaniae; et forte aegrotaret qui bene longum prologum recitatutus erat, composuit ipse statim prologum breviorem, qui mandari facile posset memoriae versibus iambicis. Ex tanto numero Carminum nihil superest, nisi Carmen Saphicum compositum Florentiae de Spiritu Sancto cuius initium est Spiritus celsi dominator axis, quod a nescio quo Typis mandatum fuit sine nomine auctoris inter selecta Carmina Virorum illustrium, et Hymnus brevissimus de Sancta Magdalena, qui positus est in Brevi; qui Hymnus compositus fuit Tusculi, et a Clements Octavo antepositus hymno quem de eadem re scripsit, et ioco magis Breviario poni deberent. Ac ut redeam ad tempus, et ingressum Societatis adolescens annorum quindecim, ut mihi videtur, Concionem sive exhortationem habuit N. feria quinta in Coena Domini in Confraternitate Primariae Civitatis quam Prior Confraternitatis habere solebat, sed materiam subministrarunt Patres Societatis. Ipse autem solum memoriam, et verba et actionem de suo apposuit. Sed post eam Concionem saepe compellebatur a Priore verba facere in eadem Confraterninate brevi spatio temporis ad se parandum concesset. Eodem tempore facile didicit camere, et ludere variis instrumentis musicis, et etiam retia pro venatione ita statim resarcire, ut nunquam viderentur scissa. Anno XVI sum esset iturus Patavium ad studia graviora, et iam facultatem a Cosmo Duce Florentiae accepisset, dandi operam studiis ex Pisas: decrevit dimittere
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="2r" data-page-number="2r" title="Page:APUG_2743.pdf/3">mundum, et Societati nomen dare. Id autem ita contigit. Cogitabat serio quodam die quomodo posset ad veram quietem animi ascendere, et cum diu discurrisset de dignitatibus ad quas aspirare posset, coepit serio cogitare brevitatem rerum temporalium etiam maximarum, et inde horrore concepto talium, decrevit eam Religionem quaerere, in qua periculum nullum esset, ne ad dignitates traheretur; denique sciens nullam Religionem esse ad hanc rem tutiorem quam Societatem, conclusit hanc omnino sibi esse eligendam. Contulit hoc suum propositum cum Patre Alphonso Sgarilglia suo tunc Praeceptor a quo sciebat se valde diligi, et secreto, atque ut amicus amicum fidelem rogavit ut sine fraude diceret: quomodo sibi esset in Societatem? an esset vocatione contentus? an aliquid lateret mali, vel periculi quod palam non appareret. Timebat enim valde ne post ingressum poeniteret facti. Bonus ille pater, dixit sibi esse optime, et contentissimum vivere. Interim venit ad eum Nuntius de vocatione Ricciardi Cervini Consobrini sui ad Societatem, quae vocatio videtur in idem omnino tempus concurrisse? Itaque hinc valde confirmatus et litteris invicem datis, et acceptis, petierunt a Reverendo Patre Lainez qui tunc erat Vicarius Generalis ut in Societatem admitterentur. Sed quia idem Pater volebat id fieri cum bona gratia Parentum, evolutus est annus, et Parentes eorum impetrarunt a R.mo Patre Lainez tum Generali, ut filii eorum adhuc unum annum manerent apud se, ut spiritus probaretur. Concessit Pater Generalis, et dixit hunc futurum annum probationis duorum Consobrinorum. Itaque anno partim 1559 partim 1560 manserunt partim quisque domi suae, partim simul in pago, qui dicitur Vivus sine ullo impedimento Parentum; quo tempore dabant operam frequentiae sacramentorum, et studiid humanitatis. Quotidie enim post mensam fiebat Academia, et D.nus Alexander Ricciardi, docebat aliquid ex Georgiis Virgilii: ipse autem Ric-
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="2v" data-page-number="2v" title="Page:APUG_2743.pdf/4">ciardus explicabat Poeticam Aristotelis Graecam, Frater eius Frennius, qui postea obiit Protonotarius, et Referendarius utriusque Signaturae Orat.nem Demosthenis pro Corona, et N. explicabat orationem pro Milone. Et praeterea in Ecclesia explicabant doctrinam christianam, et hortabantur rusticos ad pietatem, sed non adeo frequenter. Anno evoluto dimissi a Parentibus venerunt Romam, et admissi sunt ad Societatem in Vigilia Sancti Matthaei anni 1560 post decem dies p.ae probationis, quibus in cubiculo, ut hospites manserunt, admissi sunt ad convictum communem, et septem diebus inservierunt coquinae, et septem aliis refectorio, et sic expleto Novitiatu missi sunt ad Collegium, et in festo Circumcisionis renovarunt vota, quae fecerant sponte sua p.o die ingressus sui cum caeteris Collegialibus.

In Collegio Romano mansit N. tribus annis dans operam Logicae, et Philosophiae sub Patre Petro Parra, et quamvis toto triennio aeger fuerit (primo anno laboravit letargo gravissimo, eodem sequenti laboravit continuo dolore capitis, tertio iudicatus est pthisicus vel ethicus) tamen defendit primus conclusiones menstruas, et in fine cursus defendit totam Philosophiam, et cum essent creandi Magistri decem, aut duodecim Condiscipuli, ipse solus pro omnibus explicavit quaestionem de Anima, et defendit sine praeside argumentatibus Magistris uno vel pluribus non recte memini, et pridie eius diei missus est ad vineam cum aliquot sociis ut distraheretur a studio, et commentatione; ne laederetur valetudo eius infirma.

Anno 1563 missus Florentiam ut doceret humanitatem. Ibi per aeris mutationem, et curam medici valde boni coepit melius valere. Docuit adolescentes in scholis, ut potuit, sed admiscens Philosophicas quaestiones, ut compararet sibi auctoritatem: et in aestate docuit etiam Sphaeram cum tractatu de Stellis fixis. Habuit in aede primaria duas orationes latinas, et scripsit Carmina in magnis festis, quae affigebat ianiis Templis. Evo-
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="3r" data-page-number="3r" title="Page:APUG_2743.pdf/5">luta hyeme coepit concionari in dominicis et festis post vesperas ita iubente Superiore cum esset annorum XXII: imberbis, et sine ullis ordinibus, imo sine prima Tonsura. In p.a Concione pia quaedam mulier semper mansit flexis genibus orans, cumque ab ea quaesitum esset cur hoc fecisset, respondi, se cum vidisset in suggestu adolescentem imberbem, timuisse ne continuo animo deficeret cum ignominia Societatis. Sed N. maiori Spiritu, et audacia tunc verba faciebat quam postea cum esset Senex. Certus enim sibi esse videbatur de memoria. Domi etiam coepit Superiore iubente exhortationes habere ad fratres. Cum N. esset Florentiae in autumno peregrinatus est cum P.re Marco usque Camaldulum montem Averniae, et Vallem Umbrosam, et in itinere concionabatur per pagos, et oppida, et Pater Marcus audiebat confessiones. In Monte Camaldolensi excepti sunt humanissime a maiore (sic enim vocant Generalem) et tribus diebus eos retinuit, tertia die pene ex improviso iussit ut haberet N. exhortationem ad Patres loci illius, fecit invitus et coactus: et venerandi illi senes attentissime audierunt, et postea manus N. osculari volebant, quamvis adolescentis, sed ille non patiebatur id fieri. Sed Florentiae non mansit nisi annum unum et mensem. Inde missus ad Montem Vicium sive Regalem, Comitem unum habuit ex fratribus usque ad mare paulo ultra Lucam. Postea solus navigavit Genuam, inde Savonam, inde terrestri itinere pervenit ad Montem Vicium in quo itinere multa pertulit pericula corporis et animae; ut etiam in quodam hospitio diceret hospita cum esse maritum filiae suae, qui diu affuerat. In alio diceret quidam sibi marsupium ab N. noctu sublatum, sed Deus adfuit innocenti. Qui firmiter statuit, si unquam sibi contingeret regimen alicuius Collegii Societatis, nunquam se missurum solos Patres, aut fratres praesertim iuvenes, etiam si sumptus maximi faciendi essent. In Collegio Montis Vicii invenit expositum esse Cathalogum lectionum illius anni,
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="3v" data-page-number="3v" title="Page:APUG_2743.pdf/6">et sibi assignatum Demosthenem Graecum, et Marcum Tullium, et alia quaedam. Et quoniam in Graecis vix ipse aliquid noverat praeter Alphabetum, dixit Auditoribus se velle illos a fundamentis instruere ac primum eos docere grammaticam, deinde Demosthenem. Itaque maximo suo labore quotidie discebat quod alia doceret. Tantum tamen aborando perfecit, ut brevi Isocratem explicare posset, et deinde alios libros aestate docebat somnium Scipionis, explicans multas quaestiones Philosophicas, vel Astrologicas, et concurrebant ad audiendum illum multi etiam ex Doctoribus Universitatis, quae tunc ibi erat. In festo Pentecostes invitus, et pene coactus a Superiorib. concionatus est in aede Primaria tribus diebus continuis, et (quamvis omnino immerita) scriptum est a Superiore ad Patres Romanos, nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Perrexit postea concionari in dominicis toto fere triennio, quo ibi mansit, praesertim in adventu et festis Natalitiis. Accidit autem illi, ut forte legeret Conciones Cornelii Bituntini Episcopi, et ad eius imitationem inciperet Conciones scribere ad verbum, et recitare non sine magno labore. Sed cum quadam die Natalis Domini post vesperas habuisset Concionem valde laboratam, et in qua memoriae commendanda aliquot dies consumpserat; significatum est a Canonici Templi sequenti die habendam Concionem summo mane. Itaque N. pene desperabat se Concionari posse, cum ne quidem unam horam haberet ad Concionem memoriae commendandam. Sed placuit Deo, ut nunque tam fructose et tam libere et ex corde concionatus sit. Canonici enim dixerunt ei, alias tu concionabaris, hodie angelus de Caelo concionatus est. Ex illo tempore decrevit ornamenta omnino verborum dimittere, et sola puncta latine scribere, quod et fecit praeterque in Concionibus la-
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="4r" data-page-number="4r" title="Page:APUG_2743.pdf/7">tinis. In Collegio illo Montis Regalis N. omnia pene officia exercebat. Nam docebat in scholis, legebat ad mensam, Concionabatur in Templo, habebat exhortationes ad fratres; Comitabatur euntes sacerdotes ad sua negotia, Ianitorem iuvabat cum ille pranderet, excitabat etiam aliquando matutino tempore dormientes. Sed cum Pater Adornus Provincialis audisset illum concionantem, dixit non esse bonum ut N. tamdiu differet studia theologica, et iussit illum inde proficisci Patavium, ut audito cursu theologico, deinceps solis Concionibus vacaret. Antequam ex Monte Vicio, seu Regali discederet, accidit illi aliquid iucundum. Iuit comes Patris Rectoris ad visitandos Dominicanos. Prior Dominicanorum invitavit Rectorem ad bibendum, et cum ille renueret, dixit Prior, beverà bene questo fratino vostro compagno, loquens de N. quem non noverat. Die sequenti venit Prior ille ad Collegium, et invenit ad portam fungentem munere Ianitoris ipsum N. rogavitque ut vocaretur Concionator. Respondit N. Concionatorem non posse venire, sed relaturum illi fideliter quae Pater.tas sua mandaret. Non inquit Prior possum tibi dicere quae volo, sed duc me ad Concionatorem, vel loca illum ad me. Iam dixi (inquit N.) Concionator non veniet. Et cum ille instaret coactus est N. dicere ego sum quem quaeris, et non possum venire, quia hic sum. Tum Prior memor pridiane irrisionis erubuit, et humiliter satis petiit veniam, et rogavit ut in Natali Domini pro Concione publicaret Bullam Pontificiam continentem indulgentias pro elemosyna facienda in subsidium Capituli generalis futuri Patrum Praedicatorum, quod N. promisit se facturum et fecit.

Anno 1567. N. venit Patavium ad studium Theologicum inchoandum tunc nostri fratres duos habebant praeceptores unum domi, qui erat Pater Carolus Pharao Siculus, qui docebat primam partem Sancti Thomae. Alterum in scholis publicis fratrem Ambrosium Barbavarium Domini-
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="4v" data-page-number="4v" title="Page:APUG_2743.pdf/8">canum, qui docebat tractatum de legibus ex p.a 2.ae S.ti Thomae. Sed quia nostri fratres, et N. cum eis adverterunt fratrem Ambrosium nihil dicere nisi quod est apud Sotum in p.o lib. de ius. et iur. cito dimiserunt eum. Et cum Pater Carolus doceret Praedestinationem ex previsis operibus , N. in suis scriptis ponebat sententiam S. Augustin. de Gratuita praedestinatione. Sed vix abierunt duo menses studii Theologici, et N. coactus est Concionari in templo Collegii, Primum ante prandium, deinde post prandium. In Bachanalibus profectus est Venetias, et ibi habuit Concionem feria quinta Bachanaliorum in Conventu multorum Nobilium, ubi attentissime auditus est, disserens contra Choreas, et alias insanias illius temporis, et cum absolvisset, multi nobilium Senatorum manus illi osculari volebant. In mense Maio ductus est N. Genuam a Patre Provinciali occasione Congregationis Provincialis ut defenderet Conclusiones, et Concionaretur. Itaque biduo sustinuit conclusiones in Ecclesia Cathedrali ex Rethorica Aristotelis, ex logica, ex Physica, ex Metaphisica, et ex omnibus partibus Sancti Thomae. Et cum inter disputandum cum suo praesidente, Patre Carolo Pharaone non convenirent, iussit Pater Provincialis ut Pater Carolus taceret, et sineret N. per se respondere. Habuit etiam Concionem die dominico post vesperas in maxima frequentia auditorum: sed totam fere desumpserat ex oratione Sancti Basilii in illud, Attende tibi. Sciebat enim in illo auditorio non multos esse, qui furtum ex Basilio agnoscere possent. Evoluto anno iussus est a Patre Generali proficisci Lovanium ad latinas Conciones habendas, et ibi absolvendum cursum theologicum: sed qui a Patavii incohaverat pro suggestu explicationem Psalmi. Qui habitat, et avide audiebatur: noluerunt Patres Patavini eum dimittere, et Patri Generali responderunt periculum esse, ne N.
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="5r" data-page-number="5r" title="Page:APUG_2743.pdf/9">hiberno tempore frigus germanicum ferre non posset, et hoc esse iudicium medici. Sed N. scripsit Patri Generali, se promptum esse continuo proficisci quocumque obedientia iuberet, sed non iuisse, quia Paternitas sua non iusserat sibi, ut iret, sed Superiori immediato, ut mitteret. Expectavit Pater Generalis sex menses, quo tempore audivit N. Patrem Ioannem Ricasolum docentem aliquot quaestiones tertiae partis Sancti Thomae, et in festis diebus lectiones suas continuavit in Templo super Psalmum Qui habitat, et exhortationes habebat ad fratres feria sexta. Apparente vere anni 1569 scripsit P.r Generales ad N. ut proficisceretur Mediolanum, et ibi adiungeret se P.ri Iacobo Flandro, et iret Lovanium. Et quoniam iter dicebatur valde periculosum propter milites Ducis Bipontin., qui transibant ex Germania in Galliam per viam, quam nos facturi eramus, contulit se N. ad sanctiss.m Sacramentum, ibique toto corde obtulit Deo vitam suam, et quidquid in illo itinere sibi accidere disposuisset. Inde plenus bona fiducia iuit sine socio Mediolanum, ubi adiunctus Patri Iacobo, et D.no Guglielmo Alano, qui postea fuit Cardinalis, cum aliis duobus Anglis, et uno Hiberno profectus est Lovanium. Et cum ingrederetur Collegium dixit, ego mittor a Patre Generali, ut hic duobus annis maneam, sed ego septem annis manebo, et ita factum est; quo spiritu ductus hoc dixerit, nescit: nisi quod ita venit illi in mentem.

Latine concionari coepit in die Sancti Iacobi Apostoli. Et cum durum videretur, quod nullos adhuc haberet ordines ecclesiasticos, et stolam gerere non posset, ut ibi omnes Concionatores solebant, scriptum est a Patribus Lovaniensibus Patri Generali super hac re. Ille differebat ordinationem ne cogeretur N. emittere professionem trium votorum iuxta decretum Pii Quinti, sed tamen rescripsit ut N. emitteret professionem trium votorum, et sic ordinaretur, emissurus postea professionem quatuor votorum. Et quoniam nec Lovanii, nec in vicinis locis erat Episcopus, coactus est
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="5v" data-page-number="5v" title="Page:APUG_2743.pdf/10">proficisci Leodium, ubi accepit in quatuor temporibus post Cineres, primam Tonsuram, quatuor Minores, et subdiaconatum. Deinde profectus est Ganduum, et a Cornelio Iansenio suscepit Diaconatum in Sabatho sitientes, et Presbyteratum in Sabatho sancto, et in octava Paschae cecinit Lovanii solemniter primam Missam cum Diacono, et Subdiacono anno Domini 1570.

Eodem anno ad initium Octobris, rogatus a Patribus ut doceret Theologiam Scholasticam, assensus est, et quamvis non audisset nisi partem aliquam p.ae partis et 3.ae part. Tamen iactans in Domino cogitatum, docuit totam primam partem annis duobus, et partem p.ae 2.ae uno anno, et 2.am 2.ae duob. annis, et initium 3.ae partis alio anno. Itaque concionatus est sex primis annis, et anno septimo cessavit a Concionibus iam fractis viribus, et docuit sex ultimis annis, proinde primo anno solum concionatus est. Ultimo anno solum docuit, quinque intermediis simul concionabatur, et docebat. Neque ab exhortationibus domi habendis, neque a confessionibus audiendis liber erat. Scholam Theologicam Lovanii primus N. aperuit. Nam usque ad eum diem non permisit Universitas ut nostri publice docerent. Et quoniam Michael Baius insignis alioqui Doctor multas opiniones sequebatur, quae videbantur declinare ad novos errores Lutheranorum, quaeque damnatae fuerant a Pio Quinto Pontefice anno 1570. Animadvertens N. non desse multos, quibus eae opiniones placerent, coepit eos refutare non sub nomine Doctoris Michaelis, sed sub nomine veterum, vel novorum haereticorum. Eo tempore cogitans N. linguam Hebraicam, valde utilem esse ad intelligentiam sacrae scripturae, applicuit animum ad eam linguam discendam, et cum didiscisset alphabetum ad aliquo perito illius linguae, et aliqua rudimenta grammaticae; Confecit ipse sibi Grammaticam hebraicam faciliori
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="6r" data-page-number="6r" title="Page:APUG_2743.pdf/11">method quam Rabini soleant, et brevi tempore didicit linguam hebraicam quantu Theologo satis esse videtur, et instituit Academiam in qua cum aliquot aliis sociis exerceret studium linguae hebraicae, et graecae. Et ut ostenderet grammaticam suam esse caeteris faciliorem, promisit uni ex discipulis suis in schola Theologica, qui linguae hebraicae omnino imperitus erat, se effecturum, ut spatio dierum octo, si sibi operam dare vellet, disceret ex lingua hebraica quantum satis esset, ut cum auxilio dictionarii per se libros haebraicos intelligere posset. Quod ipsum omnino praestitit, ut ostenderet non esse falcum existimandum quod sanctus Hieronymus de Blessilla scripsit; eam didicisse linguam haebraicam paucis non mensibus sed diebus. Anno 1572 N. in octava Apostolorum emisit professionem quatuor votorum quando defecerunt a Rege Philippo multae Civitates, et cum Princeps Orangius veniret cum magno exercitu contra Lovanium; omnes fere religiosi recesserunt, quia Civitas non facile defendi poterat, et haeretici Calvinistae, quorum plenus erat exercitus Principis, in Religiosos praecipue seviebat. Quia vero hostis multo citius adfuerat quam sperabatur, Rector Collegii iussit omnes mutare vestes, et deponere comas, ne corona clericalis appareret; et divisit eis modicum pecunaie quod erat in Collegio, et dimisit binos et binos ut salvarentur ab imminenti periculo quomodo possent. Tunc N. cum uno socio abiit pedes versus Artesiam multis diebus magno labore, et periculo, donec venit Duacum, ubi fugiens bellum, invenit pestem in Urbe illa graviter grossantem. Sed ex omnibus periculis liberavit eos Deus. Accidit aliquando ut nocte imminente N. ita fatigatus esset ut nullo modo progredi posset. Itaque necesse erat ut in via valde periculosa consisteret, sed ecce cursus velociter currens plenus hominibus, qui et ipsi fugiebant a facie hostium, propinquavit, et cum cognovisset auriga non
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="6v" data-page-number="6v" title="Page:APUG_2743.pdf/12">posse N. ulterius progredi; stetit, et libentissime accepit eum in curru, socio validiore pedibus praecurrente, donec veniret ad suburbiae Civitatis uriga ille vir bonus erat, et bene catholicus, et dicebat se solitum quotidie audire unam missam, sed nunc in odium haereticorum audire se velle quotidie duas, et iuvare quantum posset Sacerdotes, quos illi persequuntur, et ea de causa dicebat selibenter in curru recepisse N. quia audiuverat a socio eius, illum esse Sacerdotem, quamvis habitum laicalem gestaret. Ad finem Autumni Dux Albae magno coacto exercitu, fugavit Principem Orangium, et recuperavit Urbes amissa in Hannonia, et Brabantia, et tunc N. rediit Lovanium ad pristinum officium concionandi, et docendi. Quanta esset frequentia auditorum, potest inde colligi, quod cum finiretur concio, et per diversas portas auditores exirent, ita implebantur duae, vel tres plateae, ut Cives mirarentur, unde tot homines prodirent, dicebantur enim esse aliquout millia. Cum N. iret ad habendam Concionem die quadam (aberat enim Collegium ab Ecclesia Sancti Michaelis, ubi fiebat Concio, satis procul) adiunctus est ei vir quidam gravis, qui non agnoscens N. esse Concionatorem, quia erat parvae staturae, et in suggestu videbatur procerus ob scabellum suppedaneum, unde exierat vox per oppidum venisse ex Italia procerum iuvenem, ut conciones latinas haberet. Ille (inquam) coepit multa rogare, ab N. an nosset Concionatorem unde esset, ubi studuisset, et simul laudare supra veritatem; et cum N. ita responderet, ut tamen se non manifestaret, dixit ille, Tu nimis lente progrederis, ego cupio, bona tua venia, celeriter accurrere, ut locum inveniam. Respondit N. fac ut libet, nam mihi locus deesse non potest. De fructu Concionum, hoc solum possum dicere, in Concione quadam habita de morte in die animarum, magnum motum ad poenitentiam extitisse, ut etiam in Concione quaedam habita in dominica infra octavam corporis Domini, multos
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="7r" data-page-number="7r" title="Page:APUG_2743.pdf/13">fuisse confirmatos in fide veritatis corporis Domini in Eucharistia, vel etiam conversos ab errore, ut a fide dignis accepi. Multa alia dicebantur, ob quae Patres Lovanienses Collegii non acquieverunt ut N. discederet, cum peteretur instanter a Cardinali Borromeo, qui nunc Sanctus Carolus dicitur, et a Patre Generali promissus ei fuisset, et similiter cum peteretur a Parisiensibus. Sed anno 1576 cum videretur ita prostatae valetudinis, ut iudicio medicorum non posset diu supervivere, scripserunt Patri Generali, se non posse diutius sine gravi scrupulo conscientiae impedire quo minus aerem mutaret. Tunc Generalis scripsit ut statim Romam eum mitterent, quod et fecerunt.

Ubi N. descenderet ex Augusta praetoria, et aerem Italicum haurire inciperet, mirum est, quam in corpore suo mutationem senserit, videbantur vires redire, et ipse ex doloribus variis, quibus affligebatur melius habere. Itaque Romam pervenit adeo confirmatus, ut post unum vel alterum mensem coeperit iubentibus Superioribus Controversias in Gymnasnio Romano explicare, in quo munere perseveravit annis undecim; cum interim exhortationibus in Collegio habendis, et confessionibus fratrum audiendis vacaverit. Anno (ni fallor) 1584 coepit N. scribere, et in lucem edere libros, ac primum edita est eius institutio hebraica. Deinde editi sunt libri tres de translatione Imperii Romani contra Illyricum. Postea editus est primus tomus controversiarum, qui divisus est in duos ob nimiam magnitudinemm deinde editus est tomus secundus, qui postea vocatus est tertius. Eodem tempore editi sunt libelli aliquot, qui inter opuscola habentur. Anno 1589 cum mitteretur Cardinalis Caetanus Legatus in Galliam ob motus gravissimos eius Regni, missus est cum eo N. a Sixto Quinto Pontefice. In Galliis coeperat esse celebre nomen N. ob libros Controversiarum editos. Ideo multi eum videre cupiebant, et ipsum frequenter adibant. In itinere
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="7v" data-page-number="7v" title="Page:APUG_2743.pdf/14">Illustr.mus Legatus quaerabt ab N. quamdiu putaret supervicturum Pontificem, respondebat ille, hoc ipso anno moriturum, quod saepe illi confirmavit Parisiis, cum Cardinalis longiorem vitam eius futuram omnino affirmaret. Cum esset Cardinalis Legatus cum toto suo comitatu apud ditionem Burgundiae, et recedere inde cogitaret, ut Parisios proficisceretur, exiit fama, esse in quodam bivio Domi num Tauines cum mille equitibus in insidiis, ut Cardinalem caperet, et comitatu eius aliquos necaret, aliquos caperet. Sed exiit simul alia fama, hoc totum esse confictum, ut impediretur iter Cardinalis. Igitur Cardinalis cum non posset agnoscere veritatem per media humana: celebrato sacro, cum omnes essent parati ad iter: secreto coniecit in calicem duas parvulas schedulas in quarum una scriptum erat eundum, in altera non eundum, et commendans suum negotium, eduxit sorte illam, quae habebat non eundum, et paulo post innotuit verum esse, quod dicebatur de insidiis.

Parisiis mansimus a xx. die Ianuarii usque ad initium Septembris. Quo tempore nihil fere egimus, sed multa passi sumus. Nam cum die xii. Martii conflixissent Dux Maiene cum Rege Navarrae, et Rex victoriam obtinuisset, timor et tremor cecidit super nos. Sed Rex nolens perdere et spoliari magnam Civitatem, maluit per obsidionem illam capere, quam vi irrumpere. Itaque obsidione eam cinxit; et nos omnes destituti victualibus miserrime egimus. Nam brodium coctum in olla cum carne canum satis care vendebatur. Legatus Regis Hispaniae donavit nobis pro magno munere partem quandam equi sui, quem occiderat ad cibum. Nihil ibi N. egit, in si quod nomine Cardinalis Legati scripsit epistolam latinam ad Episcopos Galliae, dehortans eos a Schismate. Quoniam ferebatur velle eos cogere Synodum nationalem, et in ea creare Patriarcham independentem ab Apostolica Sede. Et hoc impeditum fuit. Accidit initio Septembris, ut adferrentur ad Cardinalem litterae ex Roma, quae mirum est quomodo penetraverint
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="8r" data-page-number="8r" title="Page:APUG_2743.pdf/15">in Urbem undique clausam, et cum alii alia dicerent de illis litteris, antequam a Cardinali aperirentur, et fere omnes mala ominarentur, quia Sixtus Papa infensus erat Cardinali et Secretario, et ipsi etiam Bellarmino, propter inventem in libris eius propositionem, negantem Papam esse Dominum directe totius mundi: tunc N. dixit in his litteris continetur mors Sixti Quinti Pontificis et cum omnes erum deriderent, quia nihil de Sixti aegritudine auditum erat; tamen utrum fuit, quod N. affirmavit, et mirati sunt universi.

Romae N. rediens aegrotavit gravissime Moldis. Si quidem in ea Civitate grassabatur dissenteria quaedam laethalis, ex qua qui corripiebantur, vix mortem evadebant hac dissenteria laborare coepit N. prima nocte, et adiuncta erat febris gravissima, et nihil gustare poterat, neque quiescere. Cardinalis substituto una integra die, deinde consilium habuit cum suis, quid fieret de N. tandem inspiravit Deus Cardinali consilium bonum, ut non relinqueret N. in eo loco, sed duceret quocumque modo posset. Itaque parare fecit leticam suam, et in ea collocari N. et placuit Deo ut exeunte N. de Civitate illa, mox melius valere inciperet, et spatio octo dierum iter faciendo, iacens, vel sedens in letica, plane convalesceret. In itinere transivit per Basileam, sed non est agnitus, ubi vero auditum est, ibi fuisse N. ferunt multos aegrevalde habuisse quod eum videre non potuissent. An ei nocere, vel eum honorare voluerint, incertum est. Romam pervenit die xi. Novembris.

Anno 1591 cum Gregorius XIV cogitaret quid agendum esset de Bibliis a Sixto Quinto editis, in quibus erant permulta perperam mutata, non deerant Viri graves, qui censerent, ea Biblia esse publice prohibenda. Sed N. coram Pontifice demonstravit non esse Biblia illa prohibenda, sed esse ita corrigenda, ut salvo honore Sixti Quinti Pontificis, Biblia illa emendata prodirent. Quod fieret, si quam celerrime tollerentur quae male mutata erant, et Biblia recuderentur sub nomine eiusdem Sixti et addita praefationes, qua significaretur in primam editionem Sixti, praefestinatione repsisse aliqua
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="8v" data-page-number="8v" title="Page:APUG_2743.pdf/16">errata, vel Typographorum, vel aliorum, et sic N. reddidit Sixto Pontifici bona pro malis. Sixtus enim propter illam propositionem de dominio Papae directo in totum orbem, posuit controversias eius in Indice librorum prohibitorum, donec corrigerentur. Sed ipso mortuo Congregatio Sacrorum Rituum continuo iussit deleri ex libro indicis nomen eius. Placuit consilium N. Gregorio Pontifici, et iussit ut Congregatio fieret ad recognoscenda celeriter Biblia Sixtina, et revocanda ad ordinaria Biblia, praesertim Lovaniensia. Id factum est Zagarolae in domo Cardinalis Marci Antonii Columnae, presentibus Cardinali ipso Columnensi, et Alano Cardinali Anglo, nec non Magistro Sacri Palatii, ipso N. et aliis tribus, vel quatuor, et post obitum Gregorii, et Innocentii Clemens Octavus edidit Biblia recognita sub nomine Sixti cum praefatione, quae idem N. composuit.

In Autumno anni 1591 N. secessit Tusculum, ut scriberet tertium Tomum controversiarum, quem paucis mensibus absolvit, et editum Clementi 8° dicavit. Anno 1592 factus est N. Rector Collegii Romani, et ut aliis exemplum religiosae simplicitatis praeberet, abstulit ex cubiculo Rectoris varia scrinia pretiosa, et iussit poni sacristia ad conservandas mappulas, et alias res sacras; abstulit item imagines depictas (quadri nominatas) et alia omnia, quae non sunt necessaria, et solum voluit habere ea, quae habent alii fratres, non finivit suum triennium, sed missus est Neapolim, ut ibi esset Provincialis in quo officio conatus est verbo et exemplo alios docere; et Provinciam bis visitavit, sed triennum non complevit; Nam defuncto Cardinali Toleto vocatus est Romam a Papa Clemente VIII. Anno 1597 mense Ianuarii, et quidem Papa eum in Palatium vocare volebat, ut ibi degeret, sed ipse per Cardinalem Aldobrandinum obtinuit, ut in Poenitentiaria potius quam in Palatius degeret, et simul factus est Consultor Sancti Officii. Eo tempore coepit Pontifex ad eum mittere supplicatio-
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="9r" data-page-number="9r" title="Page:APUG_2743.pdf/17">nes dispensationum matrimonialium, et alia nonnulla. Ipse tamen rarissime, et non nisi ex maxima necessitate in Palatium ibat. Circa Clementem Papam contigit aliquid mirabile. Nam primo anno Pontificatus, cum multi suspicarentur eum cito moriturum, ut fecerant tres eius Praedecessores dixit Silvio Ant.no N. Clemens 8° vivet annos duodecim, et menses undecim, et hoc saepe repetivit, et anno ultimo saepe dixit familiaribus suis, illo anno Papam moriturum. Ipse tamen neque erat astrologus, neque Propheta, sed casu ita loquebatur. Tunc etiam rogante Cardinali Tarusio scripsit Catechismum brevem, et alium grandiore, qui paulo post sunt Typis mandati, et multis in locis frequentati. Anno 1598 Papa profectus est Ferrariam, et secum duxit ipsum N. qui non solum fungebatur officio Consultoris Sancti Officii, sed etiam examinatoris futurorum Episcoporum, et tractabat cum Papa negotia Societatis, quae a Patre Generali sibi demandabantur. Et quamvis N. degeret in Collegio Societatis, tamen Papa singulis septimanis debat Collegio propter ipsum vigintiquinque scuta.

Anno 1599 in feria quarta quatuor temporum Quadragesimae, creavit N. Cardinalem ita de improviso, ut nunque praescire potuerit id futurum. Quia tamen multi suspicabantur id futurum, Pater Generalis ante duos menses quaesivit a Pontifice per Magistrum Camerae an placeret sibi ut N. fieret Rector Poenitentiariae, et annuente Pontifice factus est Rector Poenitentiariae; sed Papa hoce permisit ut negotium tegeret, sicut etiam cum ante medium annum Ferrariae, diceret quidam familiaris Pontifici, N. esse dignum Cardinalatu. Respondit Papa, est quidem dignus, sed est Iesuita, subindicans non se illum facturum. Cum ergo postea renuntiatus esset in Consistorio Cardinalis cum aliis duodecim, misit continuo Cardinalis Aldobrandinus Marchionem Sannesium ad N. qui ei significaret eum factum esse


---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="9v" data-page-number="9v" title="Page:APUG_2743.pdf/18">Cardinalem, et iuberet ex nomine Sanct.mi ut domum non exiret ullo modo. Tunc N. convocavit Patres omnes Poenitentiariae ad se, et fecit consilium quid sibi agendum esset. Pater Ioannes Baptista Costa, qui erat senior omnium, dixit non esse locum consultationi, quia cum iam esset factus Cardinalis, et declaratus in Consistorio, nullam esse spem ut Papa acceptaret ullas excusationes praesertim cum expresse mandaverit ut ex domo non discederet idem alii dixerunt. Tunc N. misit Patrem Ministrum ad Cardinalem Aldobrandinum, qui ei diceret, cupere N. adire Pontificem, ut ei rationes suas exponeret, cur non posset acceptare eam dignitatem; sed non audere domum egredi propter prohibitionem ab ipso nomin Pontificis factam. Respondit Cardinalis Aldobrandinus, se non posse concedere ut N. adeat Pontificem, nisi quando vocabitur, quia Pontifex non vult illum audire, sed iussit ut ex obedientia acciperet hanc dignitatem. Vocatus postea ad pileum, sive biretum rubeum accipiendum, et volens incipere excusationes suas, Pontifex statim interrupit, et dixit, in virtute sanctae obedientiae, et sub poena mortalis peccati, iubeo ut accipias dignitatem Cardinalatus.

In Cardinalatu statuit apud se P.o non mutare modum vivendi quoad parcitatem victus, orationem, meditationem, missam quotidianam, et alia statuta, vel consuetudinem Societatis. 2° non cumulare pecunias, nec ditare cognatos, sed Ecclesiis, vel pauperibus dare quicquid superesset ex redditibus. 3° non petere a Pontifice maiores redditus, nec acceptare munera Principum, quae omnia servavit.

Anno 1602 vacantem Ecclesiam Capuanam Papa dedit illa ipsi N. et cum ipse met Papa eum consecrasset in Dominica Secunda post Pascha quando legitur Evangelium Ego sum Pastor bonus, et post duos dies dedisset illi pallium Archiepiscople, die sequenti discessit


---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="10r" data-page-number="10r" title="Page:APUG_2743.pdf/19">ex Palatio, et clausit se in Collegio Romano per quatuor dies ut fugeret visitationes, et cume feria sexta habuisset exhortationem ad fratres, mox discessit ad residentiam in Ecclesia sua; haec tam festinata discessio ex Urbe, admirationem attulit multis, et ipsi Pontifici, quia ut plurimum Curiales iuc avelli possunt a Curia, et alis Cardinalis qui cum ipso N. consecratus fuit in Archiepiscopum Barensem, distulit egressum suum usque ad finem octobris. Pervenit N. ad Ecclesiam Capuanam die prima Maii, et solemni ingressu peracto, et missa solemniter decantata, paulo post, id est, in die Ascensionis, ascendit pulpitum, et fecit initium conionandi. Ipso primo anno reduxit Cathedralem Ecclesiam, et Palatium Archiepiscopale ad meliorem formam expensis in ea re aliquot millibus aureorum; descripsit numerum familiarum pauperum, et singulis mensibus mittebar ad eas certum numerum pecuniarum, et assignavit variis lociis piis menstruas elemosynas, praeter eas, quae dabantur singulis diebus ad portam, et praeter extraordinarias elemosynas. Tribus annis resedit Capuae, ter visitavit totam diocesim, ter celebravit Synodum diocesanam, et semel Concilium provinciale, quod ab annis octodecum non fuerat celebratum. Invenit consuetudinem ut in Cathedrali non haberetur Concio, nisi quatuor Dominicis adventus, et per Quadragesimam. Ipse autem coepit concionari etiam in festis Natalitiis, et per totum annum diebus Dominicis fere omnibus, nec solum in Civitate, sed etiam in Pagis tempore visitationes. Et quoniam ipse non poterat toto anno esse in Pagis, et in Civitate, quando ipse erat in Civitate, mittebat duos Patres Societatis, qui circuirent Pagos, assignatis illis decem aureis in singulos menses, ne gravarent rusticos, et quando ipse visitabat Pagos, Patres illi manebant in Civitate Concionantes, et Confessiones
---page break---
<span class="pagenum ws-pagenum" id="10v" data-page-number="10v" title="Page:APUG_2743.pdf/20">audientes. Scripsit dum esset in Pago quodam maiore explicationem Symboli lingua Italica, quam typis mandavit, ut parochi, qui concionari nesciunt, legerent post Evangelium unius articuli explicationem, praecipue quando congruebat cum festis diebus. Et quoniam usus erat quidam, ut Canonici et Parochi in festis Natalitiis munera mitterent Archiepiscopo satis magna, interdixit omnino eam consuetudinem, tum ne pauperes Canonici, et Parochi gravarentur, tum ut divites darent maiore cum suo merito pauperibus, quae daturi erant Archiepiscopo non egenti. Saepe enim cogitabat, et alii inculcabat illud Isaiae, Beatus qui excutit manus ab omni munere. Intererat officio divino cum Canonicis (nam Capuae Archiepiscopus est etiam Canonicus, et distributiones recipit satis opimas) omni die fest non solum ad missam et vesperas, sed etiam ad matutinum, et laudes, diebus autem feriatis, intererat saltem officio matutinali; tum ut Canonicos in officio contineret, et assuefaceret psalmodiae gravi, et morosae, tum ut lucraretur distributiones pro pauperibus. Integre enim eas pauperibus largiebatur. Dicebat enim hanc solam esse elemosynam proprie suam, quippe quam labore propriio lucrabatur. Reliqua enim Ecclesiae esse non sua. Praedixit ab initio se tribus annis solum illi Ecclesiae praefuturum, et cum magna diligentia conquisivisset nomina praedecessorum a Sancto Prisco Sancti Petri Apostoli discipulo usque ad sua tempora, et in cathalogo posuisset omnes praedecessores, et de suo immediato dixisset Caesar Costa sedit annis triginta, subiunxit N. sedit annis tribus, et sic omnino factum est. Nam post triennium obiit Clemens Octavus Papa, et successor eius Paulus Quintus noluit permittere ut N. rediret Capuam, unde coactus est renuntiare Ecclesiam. Porro N. assidue legebat vitas Sanctorum Ep.orum, quas ex Surio in unum collegerat, et ex hac
---page break---

.