Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/76

From GATE
Revision as of 16:56, 8 February 2017 by Virgilio02 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "fere oblita erant, ut sunt, Plectra, Musetae, Psalteria, Litui, Cornamusae, quae tamen hodie partim voraci temporis injuria perierunt; partim ob loci angustiam aliò translata...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


fere oblita erant, ut sunt, Plectra, Musetae, Psalteria, Litui, Cornamusae, quae tamen hodie partim voraci temporis injuria perierunt; partim ob loci angustiam aliò translata, distracta, et neglecta sunt. Supersunt duo solùm, organum sciliciet, quod Cylindro automato ex regulis Musurgiae animatum se ipso at venis alludit eosque festivo excipit plausu, refertum diversarum volucrium, utpote, cuculi, lusciniarum, anatum cantu, nec non cymbalorum strepitu et sonoro clangore stridulum, denique postquam omins concentus contiquit, è medio organi vertice per aërem dyscolus globulus aliquantisper volitat; qui paulatim subsidens se intra organi sui receptaculum recipit, iucundum visu spectaculum.
[...]