Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/45

From GATE
Revision as of 09:59, 31 January 2019 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


antiquissimam, atque post Thebas a quibus non procul distabat, totius Aegypti celeberrimam: quamvis hodierno tempore nimia vetustate collapsae, bellorumque iniuria destructae, uti ab iis, qui Aegyptum lustrarunt, fide dignissimis viris percepi, vix ruinas reperias. Caeterum qui plura de situ Copti urbis desiderat, consulat syntagma primum apparatus nostri hieroglyphici; in quo Veteris hodiernaeque Aegypti chorographiam una cum singulorum Nomorum, Urbiumque celebrium exacta descriptione, reperiet. atque haec de Etymo Urbis Coptensis sufficiant. Nunc ad Coptitas eorumque instituta progrediamur.