Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/301

From GATE
Revision as of 13:22, 22 November 2018 by ViscontiTaricco (talk | contribs)
This page has not been proofread


illius Cabalistici intelliget. Non est tibi herba seu planta aliqua inferius, quae non stellam habeat in firmamento, quae percutiat eam et dicat cresce. Atque ex his patet; quàm concinnè Aegyptii rerum omnium nexum sub hoc symbolico schemate repraesentarint. Verùm cùm a nemine adhuc quod sciam, systema coelorum iuxta mentem Veterum Aegyptiorum productum sit. Ego in gratiam Philosophorum et Mathematicorum id primus ab immemorabili temporum vetustate vindicatum hoc loco proponere volui.
Demum, cum