Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/286"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/286 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/286: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
ubi omnia fusè tractata et probata inveniet. Satis interim me fecisse arbitratus, hoc loco Lectori irritamentum quoddam ad alia secutura obiecisse. Porrò quomodo amor animam mundi moveat, ad omnibus mundi partibus sese insinuandam, pulchrè declarat Hierotheus. Ait enim ''amorem <ref>Marginalia: '[[printedMarginalia::Amoris definitio]]'.</ref> esse vim quandam Animae mundi propriam, rebusque insiticiam, quae superiora movet ad inferiorum providentiam: inferiora, ut versus sublimia convertantur. Aequalia denique ad socialem invicem sui communionem.'' Unde, meo quidem iudicio, Amorem rectissimè statuas, ut desiderium quoddam boni pulchrique, vel bonitatis per pulchritudinem ipsam conferendae vel accipiendae, videlicet, cuius potestas veluti unius sit magnitudinis <sic>dima natio</sic>, cuius punctum vel apex sit primus in Deo, progressus per mundum triplicem tripliciter distributum, finis autem in ipsa materie, cuius denique quaedam sit infinitudo circa materiem, connexionis virtus infinita per omnes naturae intermedios gradus. Quae omnia pulchrè dictis characterum figuris referuntur. Ubi vides <gap/> inferioris mundi symbolum. <gap/> amoris à centro versus suprema; <gap/> à Coelo, quod circularis litera <gap/> exprimit, versus inferiora processus ἔκτυωον. Unde et nobilissimum illud μονόγραμμον vocis <gap/> Aegyptiis usitatum, quod in Tabula

Revision as of 14:08, 22 November 2018

There was a problem when proofreading this page


ubi omnia fusè tractata et probata inveniet. Satis interim me fecisse arbitratus, hoc loco Lectori irritamentum quoddam ad alia secutura obiecisse. Porrò quomodo amor animam mundi moveat, ad omnibus mundi partibus sese insinuandam, pulchrè declarat Hierotheus. Ait enim amorem [1] esse vim quandam Animae mundi propriam, rebusque insiticiam, quae superiora movet ad inferiorum providentiam: inferiora, ut versus sublimia convertantur. Aequalia denique ad socialem invicem sui communionem. Unde, meo quidem iudicio, Amorem rectissimè statuas, ut desiderium quoddam boni pulchrique, vel bonitatis per pulchritudinem ipsam conferendae vel accipiendae, videlicet, cuius potestas veluti unius sit magnitudinis dima natio, cuius punctum vel apex sit primus in Deo, progressus per mundum triplicem tripliciter distributum, finis autem in ipsa materie, cuius denique quaedam sit infinitudo circa materiem, connexionis virtus infinita per omnes naturae intermedios gradus. Quae omnia pulchrè dictis characterum figuris referuntur. Ubi vides inferioris mundi symbolum. amoris à centro versus suprema; à Coelo, quod circularis litera exprimit, versus inferiora processus ἔκτυωον. Unde et nobilissimum illud μονόγραμμον vocis Aegyptiis usitatum, quod in Tabula

  1. Marginalia: 'Amoris definitio'.