Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/169

From GATE
Revision as of 16:00, 17 January 2018 by ViscontiParigi (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


stularum arundinearum, quae stagnantis aquae soboles passim habentur, Musicam prima fundamenta sua iecisse, haud inverisimile est. Unde et quoque, quod artem Copticè significat, à non malè diduxero, cum Aegyptios omnes artes occasione aquae, et fluminum reperisse[1], alibi abundè demonstremus. Praetereà linguam Coptam Aegyptiacae antiquae non affinem tantùm, sed et penitus eandem fuisse, preter eas, de quibus dictum est, innumerae aliae voces in omnibus antiquitatum monumentis adhuc superstites, affatim declarant. Verùm ne gratis id afferere videamur, dicta exemplis, confirmemus. Ac primò quidem 12. Mensium nomina priscis Aegyptiis usitata, Coptitis adhuc incorrupta manere Tabula Mensium Copticorum id clarè demonstrat; quam ex Thesauro nostro Copto-Arabico depromptam, unà cum Aethiopum, et Arabum mensibus proponere volui.

Nomina Mensium Aegyptiorum

et Coptitarum, ut respondent
Mensibus Romanis,

et Aehtiopicis.'
  1. Sul vocabolario si trova "repperisse"