Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/169

From GATE
Revision as of 15:41, 29 November 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "stularum arundinearum, quae stagnantis aquae soboles passim habentur, Musicam prima, fundamenta sua iecisse, haud inuerisimile est. Unde & <gap/> quoque, quod artem Copticè s...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


stularum arundinearum, quae stagnantis aquae soboles passim habentur, Musicam prima, fundamenta sua iecisse, haud inuerisimile est. Unde & quoque, quod artem Copticè significat, à non malè diduxero, cum AEgyptios omnes artes occasione aquae, & fluminum reperisse, alibi abundè demonstremus. Praetereà linguam Coptam AEgyptiacae antiquae non affinem tantùm, sed & penitus eandem fuisse, preter eas, de quibus dictum est, innumerae aliae voces in omnibus antiquitatum monuinentis ad huc superstites, affatim declarant. Verùm ne gratis id afferere videamur, dicta, exemplis, confirmemus.