Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/128

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page



Boum coria integra quam plurima in navibus imponuntur; qui cum in has maris angustias vento acti introducuntur singuli singula subeunt, atque collo introrsum complicato, ita consuunt, ne aquae aditus pateat ullus: tum sese moventes in mare coniiciunt, quos cum maximae aquilae illis regionibus familiares gryphes dictae prospiciunt: boves, aut alia animalia esse putantes, advolantes eripiunt, atque in aridam transportant, tunc vero depositis in valle, vel monte incumbunt, ut ipsis disruptis pascantur; verum opportuna celeritate usus, qui intra corium includitur homo, feram ipsam gladio confossam vulnerat, et occidit, atque hoc pacto complures evadunt.
De narrationis huius veritate nolo disputare, ut pote a Rabbino facta, quod genus hominum huiusmodi fabulosis narratiunculis nullo non tempore delectari solitum nemo nescit; hoc scio plerosque Geographos circa hunc extremum Septentrioni, et hyperborei Oceani tractum