Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/128

From GATE
Revision as of 17:52, 25 December 2017 by Visconti03 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page



Boum coria integra quàm plurima in navibus imponuntur; qui cùm in has maris angustias vento acti introducuntur singuli singula subeunt, atque collo introrsum complicato, ita consuunt, ne aquae aditus pateat ullus: tum sese moventes in mare coniiciunt, quos cum maximae aquilę illis regionibus familiares gryphes dictę prospiciunt: boves, aut alia animalia esse putantes, advolantes eripiunt, atque in aridam transportant, tunc verò depositis in valle, vel monte incumbunt, ut ipsis disruptis pascantur; verùm opportuna celeritate usus, qui intra corium includitur homo, feram ipsam gladio confossam vulnerat, et occidit, atque hoc pacto complures evadunt.
De narrationis huius veritate nolo disputare, ut pote à Rabbino facta, quod genus hominum huiusmodi fabulosis narratiunculis nullo non tempore delectari solitum nemo nescit; hoc scio plerosque Geographos circa hunc extremum Septentrioni, et hyperborei Oceani tractum