Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/961

From GATE
Revision as of 10:45, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: clean up)
This page has not been proofread


Mufurgiae Pars I. Laurentius Beyerlinck in Theatro Vitae humanae verbo Musica, P. Mendonza in Veridario Liber 4 Caput 34. Et alii multi; ex quibus non pauca attulimus, atque examinavimus in 2 parte Magiae Uviersalis Liber 6, Syntagma 2. Et seqq. ex quibus locis libamus obiter, quae sequuntur.

Plutarchus Libello de Musica refert, Timotheum Musicum, quoties libuisset, Phrygio tono modulatum carmen, Alexandri Magni animum ita accendisse, ut efferatus ad amra curret; et cum aliter voluisset, mutato tono mentis ferociam suppressisse, emmollit umque animum ad epulas traxisse et conviva. Idem scribit, eundem alexandrum, cum audivisset Antigenidam carmen tibia incinentem, quod vocatur harmatium, adeo inflammatum fuisse, ut simul cum armis ex urgens mansu injecerit in prome assidentes.

Refert Boëthius in Praefat. Musicae, cum adolescens quidam Siculus Taurominitanus, vino madidus, et meretricio amore irretitus, revalis domum coburere quaeret, qua detinebatur scortum, Prygio modo concitatus; Pythagora jubente tibicinam spondaeum resonare, pacatum, et mitionem redditum, tarditate nimirum modi, et