Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/956"

From GATE
(Not proofread: Created page with "distinguimus, ad Epistolam nihil pertineat; aliquid ex his ipsis ad secreti significationem assumendum erit. Et auidem in hac praxi quaecunque littera adhiberi postes, quae ce...")
(No difference)

Revision as of 00:22, 18 January 2020

This page has not been proofread


distinguimus, ad Epistolam nihil pertineat; aliquid ex his ipsis ad secreti significationem assumendum erit. Et auidem in hac praxi quaecunque littera adhiberi postes, quae certis tantum locis in Epistolae contextu recurrens, quamvis aliam significet: quia tamen in operando molestiae nonnibil posset occurrere, pro notis significativis adhibere placet signa distinctiva scriptionis, ut commata sic puncta si, duo puncta six; signa interrogationis sic ? exclamationis sic ! notas parenthesis sic ( ) et caetera et insuper litteras ultimas verborum caudatas, vel abbreviatas, ut que dum, dû, nº, q, qa, et caetera. Quae qua ratione sint adhibendae, ex sequentibus patebit.

§. II.

Requisita ad exercendam praxin

Ad ipsam operationem nihil aliud requiritur, quam tabellula cujuscunque materiae, ejus longitudinis circiter et formae, ut apposita figura monstrat. Inejusdem celluslis cuspidatis inscribuntur singulae Alphabeti litterae vel ordine consueto, vel alio quocunque libuerit. similes tabellae consficiuntur duae, quarum alteram scripturus Epistolam penes se retinet, alteram haneat absens amicus lengedae Espistole servituram.

Regula operandi.

Prima. Charta, cui inscribitur Epistola, notetru linea caeca a summo ad imum ducta, pro linearum transversalium Epistoae initiis designandis: quarum etiam intervalla vel suppositis chartae lineis nigris trnasparentibus, vel caecis laeviter impressis determinentur.

Secunda. Applicentur initium tabellae supradictae, ut congruat lineae per longum in charta ductae, noteturque ubi apex litterae, quae prima est in secreto, congruens attingat lineam per transverssum chartae ductam, et illic punctum delebile imprimatur. Rurius ad hoc isoum punctum applicetur angulus A initialis tabellae, notatoque