Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/942

From GATE
Revision as of 01:56, 23 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "illisque subscribat litteras in Tabella numeris correspondentes, et habebit secretum revelatum, ut sequitur. 11. 1. 12 10. 8. 14. 24. 19 F...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


illisque subscribat litteras in Tabella numeris correspondentes, et habebit secretum revelatum, ut sequitur.

              11.  1.  12  10.  8. 14. 24. 19
              F    u    g   e   c  i   t    o
              
                        
                        § III
                        
                        Multiplicatio Steganographica
    Multiplicatio unius numeri per alium numerum, est sumptio seu replicatio illius toties, quoties in hoc continetur unitas. Hujus ope scriptio et lectio Steganographica sic institui potest.
    
   Scriptio per Multiplicationem.
   Vis praecedens secretum (aut quodcunque aliud) indicare amico abssenti per multiplicationem; sic procede.
   Primo. Selige ex omnibus Tabellis unam quam vis, verbi gratia Tabella F, eam que colloca ante te.
   Secundo. Quaere in illa omnes secreti litteras, easque cum numeris adscriptis scribe ante te sic: 
               F   u   g   e     c   i   t   o
              11.  1. 12. 10.    8. 14. 14. 19.vel
    Quarto. Summam ex multiplicatione resultantem mitte ad absentem adjuncta Epistola, in qua vel expresse numeri appareant, vel punctis indicentur.
    Lectio Scripionis per Multiplicationem.
    Ex numeris acceptis amicus absens sic eruet secretum sub ipsis.