Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/939

From GATE
Revision as of 16:01, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Secundo. Scribe ante te omnes secreti litteras. Deinde singulis quaere in praedicta Tabella, eisque subscribe numeros in eadem Tabella adscriptos. Sic ergo stabunt litterae cum numeris.

              Fuge cito
              11. 1. 12. 10. 8. 14. 24. 19.
              

Tertio. Singulis hisce numeris subscribe alium quemcunque numerum, verbi gratia 2, aut 3, aut 4, aut alium quemvis. Debet autem amico absenti constare, quem numerum adhibueris, ideoque vel antea praemonendus est, vel id indicandum signo aliquo in Epistola ad eum missa. Quod fieret, si numero illo exprimeres diem mensis, quo scripata esset Epistola, sic: die 2, vel 3, vel 4, et caetera. Augusti, Sic ergo stabunt praecedentes numericum binario subscripto.

  11. 1. 12. 10. 8. 14. 24. 19
   2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2.
  13. 3. 14. 12. 10. 16. 26. 21.
  Quarto: Scribe ad amicum Epistolam quocunque; idiomate, et quacunque de re; in eaque mitte praedictam Summam vel punctis Epistola notatis expressam, modo in praecedentibus vel punctis in Epistola notatis expressam, modo in praecedentibus explicato; vel expresse positam, fingendo esse calculum aliquem Astronomicum, aut Geometricum, modo ibidem dicto. 
  Lectio Sriptionis per Additionem.
  Ex Espistola accepta, atquae, ex numeris in illa vel expresse politi, per puncta idicati, amicus absens sic cruet secretum praedictum.
  Primo. Quia scit adhibitam a Scribente fuisse TabellamF, et numeris ex ipsa desumptio additum binarium; scribet se in