Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/921

From GATE
Revision as of 20:24, 13 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "Annotatio Haec est prima praxis scricribendi ac legndi ope Tabellarum Steganographicaum diffectarum; quam qui praecendti exemplo explicatam intelligis, simili modo quodcunque...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Annotatio Haec est prima praxis scricribendi ac legndi ope Tabellarum

Steganographicaum diffectarum; quam qui praecendti exemplo explicatam intelligis, simili modo quodcunque secretum, qucunque sub Epistola absconditum, nullo negotio alteri absenti, et artificii conscio, manifestabit. Annotantiones et cautelas plures sequanti Capite dabo.

§ III. Praxis secunda artificci Steganographici ope tabellarum dissectarum<

Quem piget tantum insumere laboris, ut Epistolam punctis modo explicato distinguat ad numeros per pntac exprimendos, potest ad amicum absentem mittere ipsosmet numros in una perpendiculari linea dispostios, ac si nemeri Astronomici essent, gradus aut minut motus Palnetae alicujus exprimentes, aut numeri alicujus computi mercatoriii exprimentes florenso, aliamve monertae specim, addita Espistola loco, tempori et personae, ad quam scribitur, conveniente. Rem brevissimo exemplo explico.

Scriptio Steganographica

Petit quis a te litteras commendatitias ad amicum tuum absentem, quem tamen indignum commendatione judicas, vis nihillo minus eum commendare in speciem, et Epistolam apertam ipsi tradere, ad amicum serendam; et tamen in eadem ipsa Epistola latorem accusare his verbis; Lator hujus pessimus est; sic procede.

Primo. Scribe in charta separata haec verba: Lator hujus pessimus est.

Secundo- Scribe sequentem Epistolam, aut aliam similem, quocunque idiomate, perferentdam ad amicum ab illo ipso, quem loco commendationis accusas.