Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/913

From GATE
Revision as of 21:27, 12 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "differente, et quocunque idiomate, etiam si nec scribens, nec is ad quem scribitur, idioma intelligat. Potest igitur vel ipse Cryptographus illam componere, vel abalio composi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


differente, et quocunque idiomate, etiam si nec scribens, nec is ad quem scribitur, idioma intelligat. Potest igitur vel ipse Cryptographus illam componere, vel abalio compositam deseribere, vel discursum quemcunque ex libro quopiam excerpere, et sub illo secretum abscondere, atque ad absentem amicum mittere. Necessarium tamen est, ut Epistola sit scripta litteris, quae in Tabellis Steganographicis continentur. Praeterea necessarium est ut sevretum in separata charta scribatur illo idiomate, quod absens intelligat, aut per se, aut per fidum interpretem.

Haec fuat requisita ad artificium Steganographicum; nunc ad praxin veniamus, quae duplex est ex mente Auctoris.

§ II.

Praxis prima artificii Steganographici ope Tabellarum dissectarum.

Duplici ratione praxis institui potest: primo, ut Epistola ad absentem mittenda notetur punctis loco numerorum: secundo, ut ipsi numeri ad absentem mittantur. Utraque explico, a primo modo inchoando. Exemplum autem claritatis et explicationis causa tale pono.

Est arx aut munitio obsessa arctissime ab hoste; indicare vult Bellidux cum exercitus appropinquans Gubernatori seu Commendati, ut nunc vocant, se die crastino cum exercitu ad futurum, sed timet ne litterae ab hostibus obsidentibus intercipiantur.Scribere ergo cupiet pistolam de quacunque alia materia, et su ipsa abscondere secretum, quod nuntiare vult ita ut, si hostium in manus veniat Epistola, sevretum non intelligatur. Ita procedat.

Scriprio Steganographica.

Primo. Scribet in charta separata secretum, quod absenti per Epistolam vult nuntiare, (quod Auctor noster vocat Contraclavem) idiomate quolibet, dummodo absens illud itelligat, aut intelligere per fidum interpretem possit. Scribi autem debet litteris iisdem, que in Tabellis sunt positae, nimirum in casu nostro