Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/91"

From GATE
(Not proofread: Created page with "In cuius morte Phoebus ipse pullatus luxit.
Philosophiam hic, quam moriens dedicit, docet:
MORTEM CONTEMPLARI.
Vita eius brevis
artem longam et experim...")

Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 23: Line 23:

cum deo egit,

cum deo egit,

ut nemo etiam praefens adverteret.

ut nemo etiam praefens adverteret.

[[Category:AKC Works pages]]

[[Category:AKC Pages]]

[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Revision as of 15:29, 22 January 2020

This page has not been proofread

In cuius morte Phoebus ipse pullatus luxit.
Philosophiam hic, quam moriens dedicit, docet:
MORTEM CONTEMPLARI.
Vita eius brevis
artem longam et experimentum difficile complexa est:
BENE MORI.
Quibus artibus, quaeris?
Omnes eum, quascunque didicit, docuerunt.
PRINCIPIA fuere DOMINUS, eiusque TEMPLUM et DOMUS:
Grammatica, declinare mala, coniugare virtutes;
Quarum elegans combinatio perfecta erat sintaxis.
In Poetica, in VITA BREVI DOLOREM sibi Longum esse didicit:
In Rhetorica, bene facere potius,
quam bene dicere comprehendit.
Nullam fidem cum nulla charitate ac spe apud deum nihil valere,
Arithmetica illius documentum erat.
E terrae puncto coeli immensitatem
in Geographia aestimavit.
Inter rationis rectae tropicos et aequatorem iustitiae incedere,
viam in Coelum esse regiam,
e sphaerae praeceptis comprehendit.
Steganographica arte tam occulte de morte sua, cum deo egit,
ut nemo etiam praefens adverteret.