Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/87

From GATE
Revision as of 15:28, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


EPITAPHIUM
SERENISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI,
DOMINI
CAROLI IOSEPHI
ARCHIDUCIS AUSTRIAE
Tabula anea iuxta tumbam eius incisum.
Siste viator:
Tot inter Coronas et Sceptra,
quae in hoc Reconditorio defodit Mors,
rari valoris gemmam invenisti,
multum Carbuncoli habere credo,
nam et in his tenebris eximie lucet.
Hic reconditur,
CAROLUS IOSEPHUS
ARCHIDUX AUSTRIAE,
Magni Caesaris Ferdinandi III.
Ex LEOPOLDINA coniuge nata proles;
cui mater augusta sic lucem dedit,
[1] ut sibi adimeret:

Sic animam inspiravit, ut exspiraret;

  1. Augusta mater ipso partus die abiit.