Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/866

From GATE
Revision as of 18:42, 7 November 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:Organum mathematicum (1668) Category:AKC Pages Category:AKC Works pages quae sunt Attractiva, Retentiva, Digestiva, Expulsiva. Supponunt praetera Astrolog...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

quae sunt Attractiva, Retentiva, Digestiva, Expulsiva. Supponunt praetera Astrologo Medici, Attractivam corroborari Luna existente in Aries-20px.png & Sagittarius-20px.png; Retentivam, Luna existente in Taurus-20px.png, Virgo-20px.png, Capricorn-20px.png; Digestivam, Luna existente in Libra-20px.png & Aquarius-20px.png; Expulsivam, Luna existente in Cancer-20px.png, Scorpio-20px.png, Pisces-20px.png. Congruentias vide apud ipsos. His suppositis, praescribunt hac regulas.
1. Luna existente in Cancer-20px.png roboratur Expulsiva per electuaria, in Scorpio-20px.png per potiones, in Pisces-20px.png per pillulas. Et quidem pro evacuanda bile conducit Lunae in dictis Signis aspectus … cum Venere; pro evacuanda pituita, iidem aspectus cum Sole & Marte; pro melancholia idem cum Jove.
2. Purgationis idonea tempora sunt Ver & Autumnus. Urgente tamen necessitate extra illa tempora, exhibeatur medicamentum, quantum fieri potest, tempore nec excessive calido, nec intense frigido, cum sequentibus conditionibus.
Per electuaria & bolos purgetur bilis Luna in …, in aspectu …: Phlegma in …: Melancholia in … .
Per pillulas Luna in … bilis in aspectu benefico …: Pituita …, Melancholia ….
3. Potest tuto purgari corpus quolibet mense electuariis, potionibus, pilulis, Luna lustrante …, cum aspectu tamen beneficorum amico.
Hae regulae docent, quibus temporibus medicamenta adhibita prosint; sequuntur aliae quibus docetur, quando noceant. Itaque
1. Suspectus est usus medicamentorum tempore exortus stellarum adurentium, cuiusmodi sunt Canis maior seu Syrius, Procyon seu Canis minor, Arcturus, Hircus seu Capella, Regulus, & aliae: Item in Aequinoctis, & Solstitiis. Quod tamen intelligendum solum de medicamentis validis.
2. Cavendum ab usu medicamentorum in … cum … Minus tamen temporis expectansum post …, quam post … quia illa citius transeunt.