Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/793

From GATE
Revision as of 20:55, 27 November 2019 by Michel Habimana (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "''Uti itaque accommodentur Caledaro quoque Veteri, abjiciendi sunt dies exemptiles (de quibus in Computo Ecclesiastico) et pro die v.g. 21 Martii numerandus est, hoc saeculo,...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Uti itaque accommodentur Caledaro quoque Veteri, abjiciendi sunt dies exemptiles (de quibus in Computo Ecclesiastico) et pro die v.g. 21 Martii numerandus est, hoc saeculo, dies 11 Martii etc.

CAPUT VII.
Tabulae quantitatis dierum et noctium per totum annum, ad altitudinem poli graduum 48.


Quoniam Tabulae quantitatis dierum et noctium pro polari altitudine 48 graduum, quas initio huius Libri dedimus ex Auctore Organi, admodum vitiosae sunt, placuit alias correctiores, ad eandem poli elevationem, et ad gradus singulos omnium Signorrum Zodiaci, singulosque totius anni dies gradibus respondentes supputatas exhibere. Circa quas Tabulas notanda sunt sequentia.
Primo. Duae sunt Tabulaee. Prima continet quantitatem dieru et noctium, Sole existente in Signis Borealibus, quae sunt ---------. His respondent menses in Tabula signati, diesque mensium a 21 Martii usque ad 24 Septembris. Secunda continet quantitatem dierum et noctium, Sole existente in Signis Australibus, quae sunt ----------. His respondent menses in Tabula signati, diesque mensium a 24 Septembris usque ad 21 Martii.
Secundo. Quoniam gradus cuiuslibet Signi Zodiaci sunt 30 tantum, omnium vero Signorum simul tantum 360, dies autem mensium vel sunt 30, vel 31, vel 28, et anni totius dies 365; necessarium fuit, aliquibus gradibus adscribere duos dies.
Tertio.