Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/76"

From GATE
(Not proofread: Created page with "animi aversione,quòve horrore detestatus sit omne peccatum,quod mortem animae conciliare didicerat. Adhuc animo inhaerent inconsolabiles poenae gemitus et lacrimae, quas in t...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 4: Line 4:
 
Facilè nimirum est à magnis titulorum splendoribus visum mentis obtundi, et honorum fumo rationis oculos coecari. Haec impotentis animi superba dementia impulit Xerxem , ut verbera compedesque in servitutis notam Ponto daret, scriptisque ad montes epistolis, eosdem ad praestandum sibi obsequium accerseret. Haec Caligulam eò adegit, ut decusso Iovi Olympio capite, suum imponeret. <br />
 
O deliria superbiae ipsis montibus maiora! O fastuosos animi motus marinis fluctibus magis aestuosos! O stolidum sub tali cerebro Iovem! Nihil insolentis eius modi superbiae impetus in animum valuit CAROLI IOSEPHI, qui de omnibus honorum dignitatumque pompis, in quibus eundem aut natalium splendor,
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Latest revision as of 15:25, 22 January 2020

This page has not been proofread

animi aversione,quòve horrore detestatus sit omne peccatum,quod mortem animae conciliare didicerat. Adhuc animo inhaerent inconsolabiles poenae gemitus et lacrimae, quas in terram ante altare suum prostratus uberrimè profudit, ea solum de causa, quod è quibusdam verbis inter familiares iocos prolatis suspicari coeperat, se in peccatum gravius incidiste.
Aptissimè videlicet referebat Venerem seu Stellam matutinam , quae centrum suum Solem ita circumeundo respicit, ut nunquam eidem è diametro possit opponi.
A magnis honoribus expeditus ad excelsum superbientis animi fastigium et fastum gradus est; et raros inter potentes invenias, qui non ideò solùm in altum se putent elatos, ut despiciant calcentque subiectos.
Facilè nimirum est à magnis titulorum splendoribus visum mentis obtundi, et honorum fumo rationis oculos coecari. Haec impotentis animi superba dementia impulit Xerxem , ut verbera compedesque in servitutis notam Ponto daret, scriptisque ad montes epistolis, eosdem ad praestandum sibi obsequium accerseret. Haec Caligulam eò adegit, ut decusso Iovi Olympio capite, suum imponeret.