Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/66

From GATE
Revision as of 17:11, 3 August 2018 by SpaccatrosiWiki (talk | contribs)
This page has not been proofread


adversi cornua Tauri, violenti Leonis ora, et brachia Scorpionis? Quid denique vivida illa tua florensque aetatula repente deficiens, Formae gratia ceu rosa ventorum asperitate percussa flaccescens, tot hominum, imo regnorum ac provinciarum dete conceptae spes retrogradae, et quasi ventorum ludibria dissipatae denotabant, quam cursum tuum mortalem in infelix Cancri sidus incidisse? Sic habet omnino, sic habet. Et hoc nimirum est, quod principio susceptae Panegyri thema praefixi, vitam CAROLI IOSEPHI cursum referre Stellae Matutinae in medio nebulae cuius et avitum Natalium splendorem, et illustres virtutum morumque Angelicorum radios, quo minus genuina sinceraque luce in oculos caeterorum incurrerent, perpetuae adversitatum interlabentes umbrae caliginesque texerunt.

Et quidem post atras, de quibus ante mihi sermo, tenebras, serenitas omnino plena, diesque Halcyonei rediisse videri poterant, quando CAROLUS noster Augustissimus Fratrem Romanorum Imperatorem LEOPOLDUM Francofurti[1] recenter imperiali diademate inauguratum cum Augusta Matre Imperatrice Eleonora inter festivos patriae applausus et gaudia salutavit. Coniunctio certe felix et Magna; Sol Romani Imperii, Mundanus Iupiter, Terrestris Luna, et Stella Matutina seu Venus in eadem Austriaca constellatione feliciter effulgentes. Sit vanum, ut solet, caeteris Astrologicis rebus nomen; haec certe Coniunctio Sereniss: STELLAE nostrae haud obscurum felicitatis

  1. An. 1652