Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/602

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


CAPUT IV.

De Circulis horariis horarum a meridie et

media nocte.


Ut majori delectatione, et, si velint, ex fundamentis fere addiscant Tyrones Principes ac Nobiles, Instructor ante omnia det operam, ut praecipuorum circulorum coelestium, de quibus in Sphaera agitur, et a nobis in Cursu Mathematico Lib.7. explicati sunt, notitiam aliquam habeant. Inter omnes tamen accuratius explicandi sunt circuli horarii, quoniam Horographiae officium est, tum alios circulos coelestes, tum praecipue horarios in planum ita proicere, ut, dum Sol illos in coelo percurrit, umbra styli eosdem percurrat in Horologio. Quare operae pretium me facturum existimo, si illos hic ob oculos ruditer saltem ponam, et breviter explicem iisdem pene verdis, quibus in Cursu Mathemat. Lib.14. Cap.5.eosdem explicavi. De solis autem illis agimus horariis circulis hic, quia horarum Astronomicarum, seu a meridie in mediam noctem, et a media nocte in meridiem, sunt distinctore et indices. Itaque Circuli horarii, seu horarum distinctore(de Astronomicis loquor, ut dixi) sunt duodecim circuli coelestes majores, qui aequali spatio interse dissiti, per polos et centrum Mundi incedentes, dividunt Coelum et Terram, atque adeo Aequatorem coelestem, cum omnibus Parallelis ejus, in viginti quatuor aequales partes ea ratione, qua in apposito Schemate apparet: in quo(cogita esse Sphaericum seu perfecte globosum, ut sunt Sphaerae armillares) poli Mundi sunt A et b, Aequator C D, Circuli horarii omnes illi, qui a polo ad polum,