Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/541"

From GATE
(Not proofread: Created page with "<center>Annotatio.</center> ''Ex his patet, Rotam Epactarum ab Auctore Organi traditam supra in Icomismo huic Libro 4. praefixo non habere usum, nisi usque ad annum 1699 inclu...")
(No difference)

Revision as of 18:48, 9 January 2020

This page has not been proofread


Annotatio.

Ex his patet, Rotam Epactarum ab Auctore Organi traditam supra in Icomismo huic Libro 4. praefixo non habere usum, nisi usque ad annum 1699 inclusive.

Modus tertius, Per Digitorum articulos.

QUaere Epactam veterem per digitorum articulos modo dicto in Regula praecedenti. Ab inventa aufer dies exemptiles, quibus annus propositus novi Calendarii superatur ab anno Calendarii veteris, additis prius 30, quando subtractio fieri nequit. Residuum erit Epacta quaesita. Exempla tu ipse forma.

REGULA X.
Quot dies habeat quilibet mensis, invenire.

Regulam hanc proponere lubet, quoniam pro sequentibus usui erit. Praxis instituti potest per digitos manus sinistrae; et per versus memoriales.

Modus Per Digitos manus hic est.

MAnus sinistrae Pollicem, digitum Medium, et Auricularem erige, reliquos duos digitos deptime, ut in Figura 15 apparet.
Deinde Pollici attribue Mensem Martium, Indici Aprilem, Medio Majum, Annulari Junium, Auriculari Julium, iterumque Pollici Augustum, Indici Septembrem, Medio Octobrem, Annulari Novembrem, Auriculari Decembrem, tandemque Pollici iterum Januarium; Indici Februarium.
Menses, qui cadunt supra digitos erectos, habent dies 31; qui vero