Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/450

From GATE
Revision as of 20:39, 13 December 2019 by Antonio Mele (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "annos, quot annos dant 86400? reperies annos 312 , sive 312 . Sed finamus esse 312 , ut fere reperitur, si unus mensis Lunaris ponatur dierum 29, horarum 12, minutorum...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


annos, quot annos dant 86400? reperies annos 312 , sive 312 . Sed finamus esse 312 , ut fere reperitur, si unus mensis Lunaris ponatur dierum 29, horarum 12, minutorum 44.3.11. Cum igitur 312 annis accidat error unius diei, accidet in annis 2500 error 8 dierum, et in annis 1250 (quot fere sunt a tempore Concili Nicaeni usque ad annum correctionis) accidet error 4 fere dierum.
A Concilio igitur Nicaeno, quod celebratum fuit anno Christi 325, usque ad annum 1582, quo correctum fuit Calendarium, erravit annus Solaris 10 diebus, Lunaris 4 diebus fere.
Duos ergo errores habet Vetus Calendarium, unum un anno Solari, alterum in Lunari. Ratione Solaris Novum Pascha a Vetere quatuor hebdomadibus abesse potest; ratione Lunaris una hebdomada. Quando itaque nec in Sole nec in Luna error committitur, simul utrumque Pascha celebratur; quando in utroque, quinque hebdomadibus differunt.

CAPUT X.
De Veteris Calendarii Ecclesiastici correctione, facta annos 1582 a Gregorio XIII Summo Pontifice.