Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/450

From GATE
Revision as of 20:39, 13 December 2019 by Lovison2019 MELE (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "annos, quot annos dant 86400? reperies annos 312 , sive 312 . Sed finamus esse 312 , ut fere reperitur, si unus mensis Lunaris ponatur dierum 29, horarum 12, minutorum...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


annos, quot annos dant 86400? reperies annos 312 , sive 312 . Sed finamus esse 312 , ut fere reperitur, si unus mensis Lunaris ponatur dierum 29, horarum 12, minutorum 44.3.11. Cum igitur 312 annis accidat error unius diei, accidet in annis 2500 error 8 dierum, et in annis 1250 (quot fere sunt a tempore Concili Nicaeni usque ad annum correctionis) accidet error 4 fere dierum.
A Concilio igitur Nicaeno, quod celebratum fuit anno Christi 325, usque ad annum 1582, quo correctum fuit Calendarium, erravit annus Solaris 10 diebus, Lunaris 4 diebus fere.
Duos ergo errores habet Vetus Calendarium, unum un anno Solari, alterum in Lunari. Ratione Solaris Novum Pascha a Vetere quatuor hebdomadibus abesse potest; ratione Lunaris una hebdomada. Quando itaque nec in Sole nec in Luna error committitur, simul utrumque Pascha celebratur; quando in utroque, quinque hebdomadibus differunt.

CAPUT X.
De Veteris Calendarii Ecclesiastici correctione, facta annos 1582 a Gregorio XIII Summo Pontifice.