Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/226

From GATE
Revision as of 11:46, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: clean up)
This page has not been proofread


Auctor Organi, vel potius insinuavit, praxin breviẞimam operandi per Quadratum geometricum pendulum. Singula explicat idem Auctor in peculiari Libello per exempla magis (uti et Arithmeticas praxes in Arithmetico Libello) quam per praecepta. Eadem, et alia insuper ad Geometriam practicam per umbras rerum, per Quadratrum Geometricum, nec non per lai facillima instrumenta exercendam spectantia, dabimus paulo post in uberiori Instructione; ubi prius Tabellas ad hoc secundum Loculumentum spectantes, una cum Auctoris Instructione praemiserimus.
Sit itaque.

PARS PRIMA.


Explicatio Loculamenti secundi.


Geometrici.


CAPUT I.


Tabellae Loculamenti secondi, pro operationi-
bus Geometriae practicae.


Vide Iconismus IV.

IN Loculamento secondo, littera B signato, continentur Tabellae, quas appositus hic Inconismus IV. Exhibet. Sunt autem sequentes.

Tabellae Loculamenti secundi.

Primo. Tres Tabellae albo colore imbutae in frontibus, ut discernantur ab aliis colore alio imbutis. Harum utraque facies, anterior videlicet et posterior, signata