Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/222

From GATE
Revision as of 11:46, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: clean up)
This page has not been proofread


minus necessaria sunt, omitto, et ad Geometricam practicam pergo, contentus pauca Problemata indicasse, ut habean in quibus sese exerceant Tyrones.

PROBLEMATA ARITHMETICA.


I.


EMere vult quis equum, hebentem in seleis clavos 24, hac conditione, ut pro primo clavo solvat unum nummum, quorum quatuor efficunt unum crucigerum, pro secundo duos, pro terio quatuor, et sic consequenter semper duplum praecedentis. Quaertitur, quot nummos, quot crucigeros, quot florenos, quot aureos solevere debeat?

II.


Famulus condicit hero servitiuum per annos 20, exigens in stipendium pro primo anno nummum, pro secundo tres, pro quarto novem, et ita semper pro anno quovis sequnti triplum proxime pracedentis. Quaeritur, quot nummos, crucigeros, aureos accepturus sit pro stipendio 20 anorum?

III.


Princeps vendit 60 pagos, et pro primo accipit unum granum piperis, pro secundo duo grana, pro tertio quatuor, et sic deinceps semper duplum preacedentis pro quolibet pago, ut in equo. Quaeritur, quot modios piperis sit acceptuturs, et quot plaustra, imo quot naves possit onerare illo pipere?

IV.


Principes habet 24 nobiles sibi caros, illosque vult adhibere mensae suae toties, quoties possunt mutare ordinem inter se in mensa, ita ut semper sedeant alio atque alio ordine, aliterque inter se combinati. Quaeritur, quot comvivia debeat instituere, et quot annis vivere, si illos sungulos diebus semel invitare vellet. Resp. Diebus 620448401743239439360000.