Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/204

From GATE
Revision as of 16:32, 3 February 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Si extrahenda radix quadrata ex sequenti numero: 183184.<br> Primo. Dvide illum in tria membra, ut apparer in A. Eritque prima operatio peracta.<br> Secundo. Radicem maximi qu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Si extrahenda radix quadrata ex sequenti numero: 183184.
Primo. Dvide illum in tria membra, ut apparer in A. Eritque prima operatio peracta.
Secundo. Radicem maximi quadrati in primo ad sinistram membro 18 contenti, quae est 4, scribe post lunulam, et sub nota 8 primi puncti; quadratum vero, qui est 16, scribe infra primim membrum, ut apparet in B: hunc subtrahe ab 18, et residuum 2 scribe supra, ac dele reliquos, ut vides factum in eodem B. Eritque peracta secunda operatio.
Tertio. Duplum radicis praecedentis, quod est 8, scribe infra sequentem notam secundi membri, nempe sub 3, ut vides factum in C. Idem duplum qaere iunius Tabellarum Neperianarum vertice, eamque tabellam applica ad sinistram Tabellae quadraticaem prout factum vides in sequenti figura I. Vide jam, in quoto ordine seu serie transversali Columnae quadrati et Tablellae ipsi ad sinistram applicatae reperiatur totum cum secundum membrunn una cumn residuo ante relicto, nempe 231; aut si 231 non reperiatur in dicyis duabus Tabellis, qaere in illis numerorum proxime minorem, qui in casu posito est 164 quoniam reperiatr in secunda serie, scribe 2 post lunulam, et post duplum 8 ad dexteram; ipsa vero 164 scribe infra, ut vides factum in C. Hunc numerum subtrahe a superiori, sub quo scriptus est, nempe a 231, et residuum scribe supra, deletis reliquis, Stabist exemplum ut in D, et erit operatio tertia peracta.