Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/12

From GATE
Revision as of 11:20, 18 November 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread


TEUTONICORUM PRUSSIAE ADMINISTRATORIS, EIUSDEMQUE PER GERMANIAM ET ITALIAM, PARTESQUE TRANSMARINAS MAGNI MAGISTRI, reliquit. Non amat id disiungi ea, quae vinculo plusquam Adamantino ipse coniunxerat; Totus in Te cupit esse superstes, et MAGNUS MAGISTER, ET DOCTUS MATHEMATICUS, qui in Te perfectè existit AUSTRIACUS.
Quare obsequere Serenissimis Manibus, REVERENDISSIME ET CELSISSIME PRINCEPS: (hoc enim Eos desiderare, si quis desiderii adhuc locus esse potest, non vanus augur ausim asseverare). Accipe, quod CAROLO JOSEPHINUM