Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/12

From GATE
Revision as of 09:26, 7 May 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Teutonicorum Prussiae Administratoris, Eiusdemque per Germaniam et Italiam, Partesque Transmarinas Magni Magistri, reliquit. Non amat id disiungi ea, quae vinculo plusquam Adamantino ipse coniunxerat; Totus in Te cupit esse superstes, et Magnus Magister, et Doctus Mathematicus, qui in Te perfectè existit Austriacus.
Quare obsequere Serenissimis Manibus, Reverendissime et Celsissime Princeps: (hoc enim Eos desiderare, si quis desiderii adhuc locus esse potest, non vanus augur ausim asseverare). Accipe, quod Carolo Iosephinum