Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/110

From GATE
Revision as of 15:34, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Divisa est Cistula in decem loculamenta scalaria: quorum.
Primum, signatum littera A, continet Tabellas pro operationibus Arithmeticis.
Secundum, littera B signatum, pro Geometria varias praxes absque et cum calculo, quarum diversitatem color albus et ruber demonstrat.
Tertium loculamentum, littera C signatum, Fortificationis Tabellas continet. Angulorum et laterum mensuras continent rubro colore insignitae; albo vero colore imbutae mensuras partium totius molis munimikis alicuius indicant.
Quartum, signatum D littera, monstrat Computum Ecclisiasticum, cuius usum postea explicabimus peculiari Libello.
Quintum, signatum littera E, Gnomonicam sciathericam continet, in Tabellas digestam.
Sextum, signatum littera F, continet Tabellas, quae primi Mobilus motum docent.
Septimum, signatum littera G, Tabellas continet, quae secundorum Mobilium motum docent.